11/30/2021

conubium et uita caelebs

 
huius tractatus scriptrix dicit "ego ipsa uidi eum animum stomachosum et acrem quo aliquae mulieres in eos uiros caelibes qui recusent ne in matrimonio considant seque in perpetuum addicant sunt....propter nescioquam causam feminae adultae credunt uiris sine inquisitione uel cogitatione exsequendum esse programma suum, ex quo uiri sponte sua uitam caelibem suam derelinquant ut patres familiae fiant idque ita ut nec querantur neque autonomiam desiderent....quippe quae femina autonoma sum quae libertatem meam ceteris rebus cariorem existimo qui uiri non sinunt quemquam decernere quando uel utrum se maritos fieri oporteat eos uiros intellego etiamque magni facio. etsi eae quidem quae consilia patrare prohibentur sortemque peiorem accipiunt sunt feminae."

ad hoc quod Ioannes Zulsdorfus sacerdos imposuerat respondentes nonnulli notabilia scripserunt.