4/09/2021

Annae Bernardae sententiae

 
Anna Bernarda hic et hic et hic et hic de naturis masculina femininaque et feminismo et rebus sexualibus disserit. in primo dicit "oportetne uxores maritis subiici, ut sanctus Paulus exhortatur? ecastor recte dicis oportere. totum diem omni die....cur sanctus Paulus digrediens uxores specialiter monuerit ut meminissent se maritis subiicere causa est haec quod feminae labi magis solent in rixandi cupidinem qua nec de ulla re nisi de se cogitent nec moleste imperare desinant." in secundo autem uirilitatem et femininitatem sic diffinit: "uirilitatis essentia est initium facere. femininitatis essentia est respondere."