ut e.g. hic refertur, anno 2013 mensis Februarii die 11 Benedictus papa XVI dixit se "ministerio episcopi Romae...renuntiare". quamquam autem, sicut Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic refert, Benedictus ministerio renuntiauit tamen in legis ecclesiasticae Romanae canone 332 disseritur de hoc "ut Romanus Pontifex muneri suo renuntiet." cf. hic et hic. et eodem anno eiusdem mensis die 27 Benedictus, ut hic refertur, dixit se ministerii functioni actiuae renuntiare. ergo Benedictus nusquam uidetur muneri Petrino renuntiauisse. immo dixit se intra sancti Petri saepem remanere. talibus uerbis quidem uidetur aliquid aliud efficere conatus esse quam ut muneri Petrino renuntiet. quid igitur in animo habebat? Georgius autem archiepiscopus et Benedicti papae XVI scriba in hac oratione (etiam hic) dicit quod Benedictus munus Petrinum "haudquaquam dereliquit. immo munus personale parte collegiali et synodali complendum quasi ministerium commune extendit." poteratne Benedictus re uera id efficere?
Tenebrae
1 month ago