3/07/2025

de sancto Thoma Aquinate sententiae

 
ex iis quae hic memorantur ego quippe qui praeceptor sum praesertim hoc magni facio: "philosophiae rationalis ac theologiae studia et alumnorum in his disciplinis institutionem professores omnino pertractent ad angelici doctoris rationem doctrinam et principia eaque sancte teneant" (promulgatus anno 1917 codex iuris canonici 1366.2). etiam in huius libri pagina 339 referuntur de Thoma pontificum summorum sententiae: "ipse [Thomas] plus illuminauit ecclesiam quam omnes alii doctores in cuius libris plus proficit homo uno anno quam in aliorum doctrina toto tempore uitae suae" (Ioannes papa XXII); "quoniam omnipotentis Dei prouidentia factum est ut angelici doctoris ui et ueritate doctrinae ex eo tempore quo caelitibus ciuibus adscriptus fuit multae quae deinceps exortae sunt haereses confusae et conuictae dissiparentur quod et antea saepe et liquido nuper in sacris concilii Tridentini decretis apparuit eiusdem memoriam cuius meritis orbis terrarum a pestiferis quotidie erroribus liberatur maiore etiam quam antea grati et pii animi affectu colendam statuimus" (Pius papa V).