quomodo sententiae feminis blandae peruulgentur theoriam Thomas Aureus hic proponit, quam theoriam pertinere existimo ad Lindessae Clantiae fautrices de quibus haec tutubulatrix se calceamentum super caput appellans refert et ad Gloriae Saxensis auctoritatem quam Carola Gressa philosophiae doctrix hic dissertat.
illa tutubulatrix exempli gratia:
"si uir es qui conuentus cum femina agis, eam de Lindessae Clantiae lite roga, et si ea dixerit se erga illam sympathia affici uel, quod eo peius est, maritum id fecisse, fuge."
"magni momenti est meminisse quod quando cum femina disputas, non eacum disputas sed cum 145 tictocis quae ea eo die spectauit disputas."
