ex Crombii Gymnasii duobus libris quicquid mihi quippe qui plus de uocabulorum significationibus intelligere uolo utile esse uidetur excerpam. Gymnasio autem partim percurso Crombius mihi fortasse uidetur nimis claras differentias de uerborum similium significationibus exigere. tamen non opus totum sed indiuidua iudicabo. itaque incipio ab iis quae Crombius de cunctando et grauando et tergiuersando et morando dicit. ut ea breuius dicam, morari generalem significationem habet quippe quod potentiae spatium temporale ante actum praeterire significat. cunctari autem significat tale spatium temporale ideo praeterire quod homo de re deliberet ut prospere gerat. tamen fieri potest ut cunctatio nimia sit. tergiuersari autem significat hominem ideo morari quod periculum effugere uelit. ergo Cicero in oratione pro Roscio "Fannium" inquit "inuitum et huc atque illuc tergiuersantem testimonium contra se dicere cogo." grauari autem significat hominem propter aliquam curam uel sollicitudinem aliquid facere nolle. ergo, ut mihi uidetur, in grauando minus de tempore agitur.
Vota reconvalescentiae trigae
2 weeks ago