10/27/2009

de interrogando et percontando et sciscitando


ubi in Crombii Gymnasio haec uerba percontari et interrogare et sciscitari tractantur ibi utilia dicuntur. Crombius quaerens quomodo haec uerba inter se differant Quintilianum utilissime citat: "quid enim tam commune quam interrogare uel percontari? nam utroque utimur indifferenter cum alterum noscendi alterum arguendi gratia uideatur adhiberi." ex Crombio uidetur res dependere de hoc utrum alterum primum interrogare referat et alterum secundum percontari referat an alterum primum percontari referat et alterum secundum interrogare referat. Crombius huic fauens retur quod percontari quidem noscendi gratia, interrogare autem arguendi gratia fit. sciscitari autem Crombio uidetur non solum noscendi causa sed ex maiore noscendi studio fieri Cicerone citato: "de uno quoque nostrum et maxime qui hoc loco sententias dicimus sciscitantur omnes. auent audire quid quisque senserit." sciscitari fit etiam quia res sciscitanti curae est Cicerone citato: "sciscitari pergit cum quibus tantae rei societatem inisset; plurimum referri quales uiri tam memorabili operi admoturi manus essent." ergo percontari quidem ad quendam accurate et inuestigatorie rogandi modum, sciscitari autem ad scientiae studium attinet. percontari quidem et de nugis et de magnis rebus fieri potest, sciscitari autem semper ad magnam rem pertinet. Crombius huius quoque thesis mentionem facit quod interrogare quidem quando simpliciter affirmatiue aut negatiue respondi potest tum adhiberi potest, percontari autem semper longam responsionem quaerit. sed Crombius ipse non dicit credatne hoc.