11/14/2009

causetne assecurantia medicinaria problemata


quod in his foederatis ciuitatibus ad medicinam attinet, quamquam multi putare uidentur maximum problema esse assecurantiae carentiam tamen ipsa assecurantia quaedam problemata causat. nam assecurantia in eo quod inter uendentem et ementem persona intermedia conducitur facit ut rei pretium quam si is qui uendat et is qui emat directe et sine intermediis negotium agant maius sit. etiam cum res per assecurantiam accipitur is qui accipit ita adducitur ut sentiat se eam rem gratis accipere. nam ei qui accipit alter pretium soluere uidetur. ergo opinor quod ii qui rem per assecurantiam accipiant quam ii qui se pretium soluere sentiant plures res petunt. et hoc problema peius fit cum is qui rem per assecurantiam accipiat ne assecurantiam quidem pecunia sua emit sed sibi uidetur ipsam assecurantiam gratis accipere, id quod fit cum homo assecurantiam ab conductore accipit. ergo mihi persuasum habeo hoc bonum esse quod homines medicinam pecunia sua emere magis sibi uideantur. hoc fieri poterit si assecurantia non ad omnem medicinam sed solum ad grauissimas et pretiosissimas operationes adhibebitur et si homines assecurantiam ab conductore accipere desinent. in plerumque sic emat quisque medicinam suam et assecurantiam medicinariam ut alias res. scilicet qui pecuniae plus potius quam assecurantiam ab conductore accipiat is pecuniae plus ad emendam medicinam aut alia iudicio suo habebit. et si medicinae pretia sic minuentur deinde ii qui auctoritatem publicam habent iis paucis qui pecuniae parum ad emendam medicinam habent auxilii plus minore impendio ferre poterunt.

fontes:

http://www.theatlantic.com/doc/200909/health-care

http://www.realclearmarkets.com/articles/2009/11/11/health_reforms_moral_hazard_97502.html