prima haec historia: cum Aristarchus quasdam cognatas quae apud se habitarent
neque ullum opus facerent sibi oneri esse questus esset Socrates dixit "sed si eis imperaueris ut operatiuae sint tu quidem quippe qui eas tibi prodesse uideas eas amabis eae autem quippe quae te propter se gaudere cognouerint te diligent" (2.7).
secunda theoria quod mundus a deis constitutus est qui hominibus utilis esset, et quod etiam ceterorum animalium causa finalis est hominibus prodesse (4.3).
tertia theoria quod sunt leges quas non homines fecerunt sed dei hominibus imposuerunt (4.4).
quarta theoria quod libertas et temperantia inseparabiles sunt (4.5).
Vota reconvalescentiae trigae
2 weeks ago