ut hic
 proponitur, Baraci Obamae lex medicinaria ex consilio constituta est quae 
assecurantiae medicinariae indiuidualis mercatum deleret. porro, ut exempli gratia hic
 proponitur, illa lex dici potest ex consilio constituta esse quae 
deficeret ex cuius defectu necesse esset efficere ut quaecumque cura medicinalis in his ciuitatibus foederatis daretur eius curae pretium politia foederalis solueret.
itaque, ut hic refertur, millionibus Americanorum assecurantiae medicinariae syngraphi propter illam legem iam abrogati sunt uel mox abrogabuntur. porro haec euentura esse sciebant Baraci Obamae ministri etiam abhinc tres annos. ergo cur Baracus Obama dicebat "si assecurantiae medicinariae syngraphus tuus tibi placet eum retinere poteris"?
