1/11/2017

de femina prouerbia ante partem tricesimam primam


5.3-10

fauum enim stillant labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius; nouissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps. pedes eius descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius tendunt; cum non obseruet semitam uitae, uagi sunt gressus eius, et ipsa nescit. nunc ergo, fili mi, audi me et ne recedas a uerbis oris mei. longe fac ab ea uiam tuam et ne appropinques foribus domus eius. ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli ne forte impleantur extranei uiribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,

7.10-27

et ecce, occurrit illi mulier ornatu meretricio cauta corde garrula et rebellans quietis impatiens nec ualens in domo consistere pedibus suis nunc foris nunc in plateis et iuxta angulos insidians. apprehensumque deosculatur iuuenem et procaci uultu blanditur dicens “uictimas pro salute uoui; hodie reddidi uota mea; idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te uidere et repperi. stragulatis uestibus lectulum meum straui linteis pictis ex Aegypto; aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo. ueni, inebriemur uoluptatibus; usque mane fruamur amoribus. non est enim uir in domo sua; abiit uia longissima; sacculum pecuniae secum tulit; in die plenae lunae reuersurus est in domum suam”. irretiuit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum. stultus eam sequitur quasi bos ductus ad uictimam sicut irretitur uinculo ceruus donec transfigat sagitta iecur eius uelut si auis festinet ad laqueum et nescit quod de periculo animae illius agitur. nunc ergo, fili mi, audi me et attende uerbis oris mei. ne abstrahatur in uiis illius mens tua, neque decipiaris semitis eius. multos enim uulneratos deiecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea; uiae inferi domus eius penetrantes in interiora mortis.

9.13-18

mulier stulta est clamosa fatua et nihil sciens; sedit in foribus domus suae super sellam in excelsis urbis ut uocaret transeuntes per uiam et pergentes itinere suo: “qui est paruulus declinet ad me”. et uecordi locuta est: “aquae furtiuae dulciores sunt, et panis in abscondito suauior”. et ignorauit quod ibi sint umbrae, et in profundis inferni conuiuae eius.

14.1

sapientia mulierum aedificat domum suam; insipientia eam manibus destruet.

21.9, 19

melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.

25.24

melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.

27.15-16

tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur; qui retinet eam quasi qui uentum teneat et oleum dextera sua tenere reperietur.

30.20-23

talis est et uia mulieris adulterae quae comedit et tergens os suum dicit “non sum operata malum”. per tria mouetur terra et quattuor non potest sustinere: per seruum cum regnauerit, per stultum cum saturatus fuerit cibo, per odiosam mulierem cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam cum fuerit heres dominae suae.