in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

5/02/2022

sancti Petri Canisii de Sodomae scelere sententiae


quod ab Anna Bernarda hic didici, sanctus Petrus Canisius in summa doctrinae Christianae ubi ea peccata quae in caelum clamant dissertantur ibi dicit "'homines Sodomitae' inquit scriptura 'pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.' nefandum hoc et flagitiosum peccatum Petrus et Paulus coarguunt tum natura ipsa exsecratur; scriptura uero tanti flagitii magnitudinem his etiam uerbis declarat 'clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est et peccatum eorum aggrauatum est nimis.' unde ad Lot iustum et ab infandis Sodomitarum stupris maiorem in modum abhorrentem sic angeli loquuntur 'delebimus locum istum eo quod increuerit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos. igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de caelo et subuertit ciuitates has et omnem circa regionem.' neque tacet scriptura causas quae ad hoc pergraue peccatum Sodomitas impulerunt et alios itidem permouere possunt. sic enim legimus apud Ezechielem 'ecce: haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae: superbia saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiarum eius et manum egeno et pauperi non porrigebant'. huic autem flagitio numquam satis exsecrando sunt obnoxii qui diuinam immo et naturalem legem in Leuitico scriptam uiolare non uerentur. ea sic habet 'cum masculo non commiscearis coitu femineo quia abominato est'."