4/13/2023
cur mathematicis operam dare oporteat
Cunedda Higuel hic disserit quod mathematicorum studio homines in cogitando sic instituuntur ut problemata soluere et paucis rebus notis plura cognoscere possint. is etiam illam Platonis sententiam "ne ineat homo geometriae ignarus" memorat ad affirmandam hanc thesim quod quod cogitandi genus mathematicis inest eo quaestionum philosophicarum tractatio indiget. is tandem argumentatur mathematicorum studium uirtutem ac praecipue humilitatis sensum gignere.
de eo quod inter coniuges debetur
Anna Reginaldis hic argumentatur id quod inter coniuges debetur considerandum esse ut conubium felix sit.
4/10/2023
gnosticismus et feminarum ordinatio et prauitas sexualis
disserit hic sacerdos cognomine Pocorius (cognoscere non poteram quid sit eius praenomen integrum) praesertim quod masculinitas pars sacerdotii constitutiua est: "Iesus in cena ultima apostolos iubet: 'hoc facite in meam commemorationem' (Luc. 22.19). mos sacer affirmat quod Iesus iis in hoc quod ii uiri--masculi--sunt dat dignitatem et officium quibus sacrificium missae sacrum in se agatur. apostoli Iesu mediationem sacramentalem ut patres Dei paternitatem sic participant."
4/03/2023
quid Georgius Bergolius faciat
ut hic refertur, Ioannes Franciscus Rosus de Georgio Bergolio disserit: "existimo rerum nouarum fautorem esse hunc papam....papa res mutare uult. dicunt homines 'satis non est, satis non est.' sed is multa facit. aliam ecclesiam erigit ecclesiam quae magis hominibus pateat."
ergo nunc fit Georgii Bergolii ecclesia. ego autem Iesu Christi ecclesiam opto.
Subscribe to:
Comments (Atom)
