Michael Folius philosophiae doctor hic de hoc et isto et illo dicit: "quando res mihi quam tibi propior est, adhibeo adiuectiuum uel pronomen 'hic/haec/hoc'" "quando res nobis aequaliter longinqua est, utor 'ille/illa/illud'" "quando res tibi quam mihi propior est, utor 'iste/ista/istud' quod [Anglice] reddi potest 'that thing of yours.'"
similis est Laurentii Vallensis sententia in Elegantiis 2.4: "de me loquens dicere debeo 'hoc caput' 'haec manus' 'haec ciuitas' de te uero 'istud caput' 'ista manus' 'ista ciuitas' de tertia autem persona 'illud caput' 'illa manus' 'illa ciuitas'"
eius quod est iste exemplum est hoc: "C. Manili, primum istam tuam et legem et uoluntatem et sententiam laudo uehementissimeque comprobo" (Cicero de imperio Pompeii 24.69).