dissertatur hic Margarita Talor Viridis legislatrix quae--eheu--mensis Ianuarii die quinto a domo legislatoria discedet. Michael Parrottus argumentatur quod Margarita discedere coacta est propterea quod contra has duas regulas egerit: "argentariae corde toto et anima tota et mente tota reddes" et "Israelem sicut te diliges".
11/28/2025
11/26/2025
scientiae mathematicae et technologicae
11/22/2025
11/18/2025
Iosephus Striculandus iterum et alii ad episcopos scribentes
Carilla Collimera quidem hic ubi illas Iosephi Striculandi episcopi sententias a me Latine heri impositas memorat episcopos uerbis quoque propriis uituperat.
Nicolai Bucis autem sacerdotis epistolam ad Blasium cardinalem Cupichum intensam Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic exhibet.
hominis ignoti autem epistola ad Michaelem Martinum episcopum intensa hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur exhibetur.
11/17/2025
Iosephi Striculandi sententiae praesertim ad episcopos
Iosephus Striculandus episcopus hic "Leoni papae et episcopis et omnibus iis qui se Iesu Christi discipulos esse profitentur" dicit:
quam diu inter duos dominos morabimini? si creditis Christum dominum esse, ideo eum sequimini! si autem mundus dominus uester est ideo ad eum ite! uerum desinite Christi sanctuarium polluere dum eius crucem proditis!
o episcopi, a ludis DESISTITE! a mendaciis DESISTITE. a paruulis oculos uestros auertere DESISTITE! molarum aceruus ingens accumulatus et paratus uobis distribui potest. est Leoni quidem papae una curiae autem Vaticanae tanta multitudo quae plaustro portetur multo maiori autem parti eorum qui hodie apostolorum munera tradita obtinent tanta multitudo qua naues onerariae impleantur.
quomodo haec uerba dicere audeo, quomodo hos ecclesiae principes iudicare audeo? immo, o fratres, QVOMODO AVDETIS paruulis iterum atque iterum nocere??
nam paruulis nocetis quando facitis ut Iesu Christi sacrificium sacrum quae sancta Missa est sit ornamentum nugale uel frustum quo consilia mundana capientes paciscamini uel crepido qua haeresin uomatis et cum mundo ludum eroticum quasi pedibus agatis.
paruulis nocetis quando quales homines se duos peccato inuolutos habent tales homines suscipitis et eorum uitas tristes conturbatasque ostentatis et ubi occasionem uocandorum eorum ut in Iesu Christo metanoeam agant non adhibetis ibi de rebus nugalibus modo familiari colloquium agitis et in quantum benigni putamini in tantum laudamini. eos etiam in sanctuarium sacrum suscipitis et eorum peccati stercus uelamine benedictionis cooperitis.
paruulis nocetis quando horas in confabulationibus consumitis ut de hoc uocabulo uel de illa dictione modo nugali disputetis dum eos mundus magis deorsum in tenebras desperationemque ducit. paruuli autem clamant "ubi est spes?" sed non obseruantur.
paruulis nocetis quando legum reiectioni fauetis et a raptibus homicidiis impetibus eorum qui scelesti et nefarii trans patentes limites tam facile quasi saltantes ambulant oculos uestros auertitis. ex paruulis nonnulli uitam meliorem quaerentes in his multitudinum migrationibus corripiuntur et calcantur. ex paruulis nonnulli inueniunt quod domus suae et oppida iis qui iniuste aduenerunt implentur dum pastores dicunt "nos oportet hominem extraneum suscipere" et tum hominibus praedatoriis et scelestis frenos dant.
nos omnes oportet Iesum Christum sicut dominum quaerere et eum nos ad metanoeam uocantem exaudire. nos oportet mundi rebus prauis negare et ueritatis lucem ad omnes mundi angulos tenebrosos afferre. nos oportet ei legum reiectioni qua oculi a peccato auertantur negare. nos oportet credere Iesum dominum esse. nos oportet pastores esse.
11/13/2025
Christianorum persecutio in Nigeria
in Principiis hic et apud Britibartum hic etiam hic et hic refertur quomodo Christiani in Nigeria persecutionem patiantur. tamen, ut hic refertur, Petrus cardinalis Parolinus negat quod in Christianos quippe qui Christiani sunt impetus fiunt. Petri Parolini autem cogitatio erronea hic quoque de Venetiola dissertatur.
11/10/2025
Zoranus Mandanius iterum
quomodo Zoranus uicerit aliam analysin Ioannes Cycchamus hic in Principiis exhibet. in ea analysi hanc thesin memoro quod quaedam quae praecipua Zoranus proponebat talia sunt qualia non praesertim hominibus inopibus sed potius iis qui se illa merere putant prosint.
interim, ut hic apud 39:55-40:05 exhibetur, is socialista iam pecuniam petit.
11/08/2025
augmentum oeconomicum et redistributio
in Principiis in hoc tractatu proponitur haec argumentatio primum quod quando aetatibus prioribus ante tempora moderna nullum erat augmentum oeconomicum tum contra inopiam remedium solum erat redistributio secundum quod temporibus modernis quibus est augmentum oeconomicum contra inopiam remedium aliud existimatur agi posse quod est efficere ut homines inopes ex augmento oeconomico opem accipiant tertium quod ex pontificibus summis modernis Leo XIII et Ioannes Paulus II soli hoc remedium suaserunt sed ceteri redistributionem suadere perseuerant.
11/07/2025
quomodo Sidinia Suinia ad interrogatricem responderit
quod hic Amala Ecpunobia dissertat, Sidinia Suinia ad interrogatricem respondet "puto quod quando mihi est res de qua loqui uelim tum homines audient."
11/06/2025
11/05/2025
quomodo--eheu--Zoranus Mandanius uicerit
in hac Britibarti pagina consideratur quas populi partes Zoranus Mandanius sibi conciliauerit ita ut et socialista et Mahumetista miseram ubi natus sum urbem ducturus sit. proponitur haec analysis quod Zorano fauerunt hae duae populi partes quarum altera operarii sunt altera (cf. hic) ii sunt qui in scholis tertiariis instituti et muneribus intellectualibus fungentes haud magnam mercedem accipiunt quae partes ambae propterea quod necessariarum uel ad uitam uel ad quendam uitae modum rerum pretia ferre non possunt magnopere patiuntur.
Subscribe to:
Comments (Atom)
