in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php
scientiae mathematicae et technologicae
in Principiis hic ut scientiae mathematicae et technologicae reficiantur Dorianus Abbas has quinque res suadet: primum ut in philosophia metaphysica et anthropologia ueritas colatur secundum ut eius quae "uigilantia" appellatur fautores ex muneribus expellantur tertium ut ea uigilantia ipsa expellatur quartum qualis indagatio ex ipsa admiratione oritur talis indagatio colatur quintum ut ii qui extra has ciuitates foederatas in scientiis mathematicis et technologicis optimi sunt hic benigne suscipiantur. Doriano autem dicere uelim "de parte prima secunda tertia quarta sed non de quinta tibi consentio. nam quod ad discipulorum admissionem attinet, existimo ciues nostros antehabendos esse. etiam nos oportet Sinarum ciues in uniuersitates nostras non suscipere. pars enim communistica Sinensis sunt nobis hostes ueri; omnes autem Sinarum ciues pro parte communistica agere uel acturi esse existimandi sunt; nos autem oportet hostes non erudire."