Iosephus Striculandus episcopus hic "Leoni papae et episcopis et omnibus iis qui se Iesu Christi discipulos esse profitentur" dicit:
quam diu inter duos dominos morabimini? si creditis Christum dominum esse, ideo eum sequimini! si autem mundus dominus uester est ideo ad eum ite! uerum desinite Christi sanctuarium polluere dum eius crucem proditis!
o episcopi, a ludis DESISTITE! a mendaciis DESISTITE. a paruulis oculos uestros auertere DESISTITE! molarum aceruus ingens accumulatus et paratus sic habetur ut uobis distribuantur. est Leoni quidem papae una curiae autem Vaticanae tanta multitudo quae plaustro portetur multo maiori autem parti eorum qui hodie apostolorum munera tradita obtinent tanta multitudo qua naues onerariae impleantur.
quomodo haec uerba dicere audeo, quomodo hos ecclesiae principes iudicare audeo? immo, o fratres, QVOMODO AVDETIS paruulis iterum atque iterum nocere??
nam paruulis nocetis quando facitis ut Iesu Christi sacrificium sacrum quae sancta Missa est sit ornamentum nugale uel frustum quo consilia mundana capientes paciscamini uel crepido qua haeresin uomatis et cum mundo ludum eroticum quasi pedibus agatis.
paruulis nocetis quando quales homines se duos peccato inuolutos habent tales homines suscipitis et eorum uitas tristes conturbatasque ostentatis et ubi occasionem uocandorum eorum ut in Iesu Christo metanoeam agant non adhibetis ibi de rebus nugalibus modo familiari colloquium agitis et in quantum benigni putamini in tantum laudamini. eos etiam in sanctuarium sacrum suscipitis et eorum peccati stercus uelamine benedictionis cooperitis.
paruulis nocetis quando horas in confabulationibus consumitis ut de hoc uocabulo uel de illa dictione modo nugali disputetis dum eos mundus magis deorsum in tenebras desperationemque ducit. paruuli autem clamant "ubi est spes?" sed non obseruantur.
paruulis nocetis quando legum reiectioni fauetis et a raptibus homicidiis impetibus eorum qui scelesti et nefarii trans patentes limites tam facile quasi saltantes ambulant oculos uestros auertitis. ex paruulis nonnulli uitam meliorem quaerentes in his multitudinum migrationibus corripiuntur et calcantur. ex paruulis nonnulli inueniunt quod domus suae et oppida iis qui iniuste aduenerunt implentur dum pastores dicunt "nos oportet hominem extraneum suscipere" et tum hominibus praedatoriis et scelestis frenos dant.
nos omnes oportet Iesum Christum sicut dominum quaerere et eum nos ad metanoeam uocantem exaudire. nos oportet mundi rebus prauis negare et ueritatis lucem ad omnes mundi angulos tenebrosos afferre. nos oportet ei legum reiectioni qua oculi a peccato auertantur negare. nos oportet credere Iesum dominum esse. nos oportet pastores esse.
