in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

11/10/2025

Zoranus Mandanius iterum

 
quomodo Zoranus uicerit aliam analysin Ioannes Cycchamus hic in Principiis exhibet. in ea analysi hanc thesin memoro quod quaedam quae praecipua Zoranus proponebat talia sunt qualia non praesertim hominibus inopibus sed potius iis qui se illa merere putant prosint.

interim, ut hic apud 39:55-40:05 exhibetur, is socialista iam pecuniam petit.