Laurentius Chappus theologiae doctor hic dissertans quomodo Vincentius Palius archiepiscopus se theologiam moralem mutare uelle hic professus sit arbitratur quod Vincentius et alii similiter cogitantes postulant quod, ut summatim dicatur, in actuum consideratione utrum actus bonus an malus sit eius qui agit habitus eius quod agitur naturae antehabendus est fortasse etiam adeo ut eius quod agitur natura nullatenus consideretur. porro quae pericula Vincentius philosophiae morali infert de iis periculis Robertus Baro episcopus hic scribit.
de eo cogitandi modo quo hominis habitus actus naturae antehabetur Catharina Laurentia Mola philosophiae doctrix hic argumentatur quod talis cogitatio in Ioannis Pauli papae II (Veritatis splendor 71-73) Benedictique papae XVI (Deus caritas est) Georgii Bergolii (Amoris laetitia 305) operibus et in iis concilii Vaticani secundi litteris quae "Dignitatis humanae" (2-3) appellantur inueniri potest. talem cogitationem Catharina etiam Cartesianam esse arbitratur.
Ioannes Grondelius autem philosophiae doctor hic etiam quasdam minas philosophiae morali factas dissertat quod hominis indiuidui contra regulam agentis excusatio iterum atque iterum proposita ad hoc fert ut regula annihiletur. haec est, ut mihi uidetur, pars eius problematis quod Laurentius et Catharina dissertant quod non ab actu sed ab homine bonitatis et malitiae consideratio initium capiat.
