de casibus nuperrimis sententias exponit Clarentius Thomas iudex in huius datothecae paginis 28-35 "ii qui ciues non sunt nulla protectionis aequalis iura apud apud politiam foederalem habent" et in huius datothecae pagina 35 "quod uir se feminam esse credit non ideo ei est in lege ius quo contra feminas contendat" et in pagina 36 "uiri et pueri dysphoriam generis sexualis nec feminae nec puellae sunt etsi se esse credunt. nam sexus immutabilis naturae humanae pars 'biologica' est....binarius est, et uir et femina et puer et puella uocabula sunt quae ad utriusque sexus homines adultos et paruos se habent....lingua autem uti ut res uerae obscurae fiant--'curae absentiam erga ueritatem' exhibere--populo mentiri est et desinere conciues 'ut aequales' tractare" quam sententiam a Iosepho Pipero (linguae abusus potestatis abusus 17, 21) sumit. scilicet transgenerismi fautores dicent Clarentium quippe qui solum de sexu loquatur et de genere sexuali nil cogitet errare sed ego dico Clarentium modo idoneo loqui; nam nullum est genus sexuale. in huius autem datothecae paginis 93-96 Clarentius narrat quomodo aliqui in his ciuitatibus foederatis nati ciues non existimati sint.
De humanitate
3 months ago
