in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

9/11/2026

de aduenis Mahumetanis et de ipso Mahumetismo

 
quae problemata Mahumetistae secum his ciuitatibus foederatis inferunt ea Gulielmus Castellus hic dissertat. quae problemata porro non inferri non possunt. nam in Alcorano exempli gratia talia praecipiuntur: "ergo quando menses sacri praeterierint tum idololatras ubicumque eos inueneritis interficite, eosque captiuos facite et obsidete et in omnibus insidiis opperimini; deinde si ii metanoeam egerint et in precando perseuerauerint et pecuniam uectigalem in pauperum auxilium tradiderint iis uiuendi libertatem permittite" (9.5) et "ex iis quibus liber datus est contra eos qui neque in deum uel in diem ultimum credunt neque ea quae deus et eius apostolus uetuerunt uetant neque in rerum diuinarum fide uera manent pugnate donec ii pecuniam uectigalem in imperii agnitionem tradiderint et se subiecerint" (9.29).