in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

8/08/2017

glacies Antarctica et atmosphaera praeterita

aliqua quae de atmosphaera praeterita e glacie Antarctica comperta sunt hic et hic exhibentur, exempli gratia hoc:


8/07/2017

Elon Muscus de infantium natorum numero


ut hic refertur, Elon Muscus dixit "nos oportet de depressione demographica angi"; nam "quales terrae Iaponia Europae maior pars Sinae sunt si tales terras aspicis et aspicis quot homines per feminas singulas nascantur, in multis locis, eius quo hominum numerus non minuatur tantummodo dimidium fere est" et "cum pyramidem demographicam subuertam habes...in nonnullis ciuitatibus quasi pyramis subuerta est ita ut quasi concasura nec statura sit" et "nobis in illis ciuitatibus re uera eorum qui uiribus alienis stent numerus pro portione ualde magnus erit, ut hominum emeritorum numerus pro hominum qui plus quam consumunt fructificant numero ualde magnus erit. itaque...rete salutare ciuile non ualebit" et "non ad hoc euoluti sumus; nam quasi euoluti sumus ut simpliciter semper procrearemus; nulla enim erat res contraconceptiua uel simile sed quasi simpliciter gignebantur multi infantes et, sicut cursus golfici norma respicitur, sperabatur fore ut ex iis nonnulli superuiuerent"; nam "talis paene tota generis humani historia usque ad tempus recentissimum erat" et "hoc fere dici solet, 'tamen quid aduenae?' immo ecce hoc fere quod sunt 1.5x10^9 homines in Sinis. unde Sinae 7x10^8 homines nouos adipiscentur? tot quidem homines tres fere Indonesiae habent. non ualet."

8/03/2017

congressus contra Russiam


ut hic refertur, congressus foederalis iussit legem qua Russi quibusdam modis impedirentur. Donaldus Trumpus autem praeses quamquam hic dixit hanc legem uitia notabilia habere tamen subscripsit. cur, o praeses, subscripsisti ei quod uitia notabilia habere putabas? etsi congressus intercessionem tuam circumuenturus erat tamen tibi melius erat hoc non participare.

Demetrius Meduedeuius autem hic dicit illam legem maioris amicitiae spei finem imposuisse et systematis politici socios Donaldum quasi in acuminis mentalis certamine uicisse et illum quippe qui systematis socius non sit e praesidatu expellere in animo habituros.

floreat Cechia et Hungaria et Polonia


ut hic refertur, contra Cechos et Hungaros et Polonos quippe qui profugos a Graecia et Italia suscipere nolint Unio Europaea agit. Cechi autem et Hungari et Poloni resistant! si autem Graeci et Itali tot profugos in terra sua habere nolunt eos oportet profugos non suscipere. nam si Graeci et Itali profugos non susciperent non posceretur ut iis Cechi et Hungari et Poloni subuenirent. interim Demetrius Abrahamides profugorum praetor alios populos et praesertim Suecos quippe qui multos profugos susceperint laudat. acciditne autem in Cechia uel Hungaria uel Polonia talis res qualis est haec quod in Suecia ex iis tribus uiris qui, ut hic refertur, feminae stuprum participauerunt et prosopobiblio emiserunt duo, ut hic refertur, in Afghania nati erant? nil mirum est quod, ut hic refertur, Europaeos iniuriae sexuales a profugis uel aduenis illatae magis perturbant.

porro si Mahumetismus ut a progressiuis asseritur sic benignus est, cur tot homines a ciuitatibus Mahumetanis discedere uolunt?

7/18/2017

ante bellum Mexicanum Americanum


Ulixes Grantus qui anno 1845 paene ad Mexici fines missus erat in memorabilibus suis (hic pagina 45) dicit "quod ciuitatum foederatarum copiae longissime a coloniis Mexicanis in finium incertorum margine aderant id ad concitandum impetum non sufficiebat. nos autem ad concitandam pugnam missi sumus, sed necesse erat ut eam Mexicani inciperent....cum Mexicani se repellendorum a solo suo inuasorum causa ad flumen Nuceum uenire nolle ostendissent 'inuasoribus' necesse factum est tam prope appropinquare ut feriri facile possent."

Ethanus Alanus Hitchcock qui anno 1846 paene Matamorum missus erat in diario suo (hic pagina 213) dicit "duces politici uidentur paruam copiam ex consulto ad excitandum bellum misisse."

7/07/2017

esse et se habere

quid inter id quod est esse et id quod est se habere intersit ex hoc sancti Augustini loco patet: "[Deus] fecit caelum et terram et omnem animam et omnem spiritum qui non est quod ipse. ille enim fecit, haec facta sunt, atque ut sint et bene se habeant, eius indigent a quo facta sunt." (de ciuitate Dei 10.15)

7/03/2017

contra nationalismum ecclesiasticum


ut hic refertur, Robertus cardinalis Saraus haec dixit: "nobis recordandum est ecclesiam uniuersalem quandam ecclesiarum localium foederationem non esse....ecclesia nisi fidem communem habet in confusionis periculo est et inde gradatim in dispersionem et schismum labi potest. est hodie periculum graue ne, ex eo quod poscitur ut ecclesiarum nationalitates et inde earum facultas decernendarum sibi rerum praecipue doctrinalium et moralium quae maximi momenti sunt respiciatur, ecclesia in fragmenta discindatur et Christi corpus mysticum diffringatur."

similiter, ut hic refertur, Franciscus cardinalis Georgius dixit "ecclesia nationalis numquam sumus neque in hac terra neque in ullo alio loco".

etiam, quod ad hoc pertinet, Pius papa IX in syllabo errorum hunc errorem tricesimum septimum denotauit: "institui possunt nationales ecclesiae ab auctoritate Romani Pontificis subductae planeque diuisae".

6/28/2017

Ioannis Gagarini sacerdotis sententiae


Ioannes Gagarinus societatis Iesu sacerdos de quo hic didici in hoc libro "eritne Russia Catholica?" haec scribit:

"quae pars defendendo ordini publico et contra reuolutionem pugnando dedita erat ea pars haec uerba res diuinas rem propriam gentem uexillo suo inscribere non cunctata est." (64)

"orthodoxia et autocratia et nationalitas. nihil aliud sunt quam saeculi undeuicesimi ideae reuolutionariae forma orientalis." (74) 

6/26/2017

loci Alcoranici de hoc quomodo homines non Mahumetani tractandi sint

hic referuntur loci Alcoranici in quibus Mahumetistis praecipitur quomodo oporteat alios homines tractare: 2.191, 9.123, 9.5, 3.85, 9.30, 5.33, 22.19, 8.65, 3.28, 8.12, 8.60 (Alcoranus hic Anglice legi potest).

alteruter et uterque uocabula

sanctus Augustinus de daemonibus disserens (de ciuitate Dei 9.13) dicit "tunc enim medii essent, si haberent et ipsi duo quaedam sua, non cum binis alterutrorum sed cum singulis utrorumque communia: sicut homo medium quiddam est sed inter pecora et angelos, ut quia pecus est animal irrationale atque mortale angelus autem rationale et immortale medius homo esset...habens cum pecoribus mortalitatem rationem cum angelis animal rationale mortale."

6/22/2017

Henrici Boulad sacerdotis sententiae


ut hic refertur, Henricus Boulad Societatis Iesu sacerdos ad eum qui se Franciscum papam appellat scripsit: "mihi uidetur habitum patulum et tolerantiam et caritatem Christianam praetendens ecclesia Catholica in ideologiae liberalisticae et sinistrae laqueum cecidisse, quae ideologia populos occidentales delet. omnia enim ea quae illam ideologiam non suscipiunt in 'rectitudinis politicae' nomine statim ignominia notantur. multi autem existimant quendam thesium tuarum numerum illi ideologiae conuenire teque quippe qui nihil tibi minui sentias nunc hoc nunc illud concedere et ueritatis impendio nunc hanc uiam mediam nunc illam suscipere. populi autem occidentales in rebus ethicis moralibusque et religionalibus et spiritalibus perturbantur. ii populi ad hoc ut e confusione sua emergant non rerum uere dolorosarum tractatione relatiuistica adiuuabuntur. nam ei qui Mahumetismum omnium rerum impendio defendat et ab iis quae horribilia in eius nomine cotidie fiunt purgare conetur euenit ut is ueritatem prodat. Iesus autem nobis dixit 'ueritas uos liberabit.' quippe qui in hac re omnem uiam mediam recusabat sciebat quid fatum suum esset. eum sequentes Christiani innumerabiles martyrium uiae mediae antetulerunt, sicut etiamnunc hodie in Aegypto et aliis locis fit. Christiani et occidentales et orientales in maxima fragilitate sua a te aliquid aliud quam sententias incertas et tutas quae res ueras obscurent exspectant....tempus est contra hunc Mahumetisticismum qui in populos occidentales et ceteros mundi populos impetus facit a silentio dedecoro et erubescentiae indiciuo emergere. talem animum qui systematice conciliet plerique Mahumetistae existimant timoris et imbecillitatis indiciuum esse. si Iesus nobis dixit, 'beati pacifici', nobis non dixit, 'beati pacifistae'. haec autem sententia, quod pax quolibet impendio uel quolibet pretio eadem est, mere et simpliciter ueritatem prodit."

6/19/2017

Elon Muscus et ducendi ars


hic referuntur hae Elontis Musci sententiae: "nulla uerba exprimere possunt quantae curae incolumitas uestra et salus mihi sint. mihi enim cor frangitur quandocumque aliquis raedas aedificans et Teslam prosperam facere quam optime conans uulneratur. quod ad futurum pertinet, rogaui ut omnia uulnera nullo praeterito mihi ipsi referantur. turmam salutarem hebdomadatim conuenio, et omnes homines uulneratos cum primum ii singuli sanati sunt conuenire uelim ut ex iis exacte intellegam quid nobis faciendum sit ut rem meliorem faciamus. deinde ad agmen fabrile descendam et quo munere illi funguntur eodem munere fungar. hoc oportet omnes magistros Teslanos e more facere. apud Teslam ab acie prima non quasi ab ulla tuta et commoda turre eburnea ducimus. oportet magistros suae quemque turmae incolumitatem incolumitati suae antehabere."

Iustinus Barisus autem qui illa rettulit dicit "facultas faciendi ut animi motus prosint potius quam obstent ducibus efficacibus necessaria est" et "duces uere efficaces sciunt ad excitandos assectatores necesse esse id quod praedicant facere et exemplum dare" et assectatores hoc scire indigere quod ipsi a magistro proteguntur.

6/01/2017

Raimundi cardinalis Burci de Mahumetismo sententiae

ut in hac datotheca refertur, Raimundus cardinalis Burcus dixit "non credo uerum esse quod nos omnes [Christiani et Mahumetistae] unum Deum adoramus. nam deus Mahumetisticus gubernator est. idest, in radice Mahumetismus est, Saria eorum lex est, et necesse esse putatur euenire ut ea lex, quae a deo Mahumetistico procedit, omni homini dominetur. neque ea lex supra dilectionem condita est. quod nos omnes in dilectionem credimus haud recte dicitur. et quamquam fortasse nobis contingit ut Mahumetistae singuli homines mites et benigni et cetera inueniantur tamen intellegendum est quod id quod ei intime credunt id cui ei in corde dediti sunt denique poscit ut ei mundum gubernent." et quae concilii oecumenici Vaticani secundi litterae "Nostra aetate" appellantur de iis litteris dixit "litterae dogmaticae non sunt."

5/30/2017

Caroli cardinalis Caffarrae sententiae


hic Carolus cardinalis Caffarra dicit "duae sunt creationis columnae: persona humana in hoc quod ad mundum materialem redigi non potest, et unio coniugalis inter uirum et feminam, in quo loco Deus nouas personas humanas 'ad imaginem et similitudinem suam' creat. infantis quidem abortus in ius subiectiuum axiologice elatus illam columnam destruit; consortium autem homosexuale ubi quasi conubio aequale et ideo nobile tractatur ibi hanc columnam delet. his radici est opera Satanae, qui id quod actu contra creationem est aedificare uult."

5/23/2017

Constantinopolis imagines pictae

hic exhibentur talis Constantinopolis imagines qualis fuisse putatur.

5/22/2017

quae scientia ad rem non pertinere dicitur


hic Rogerius Scruton dicit "exempli gratia ubi lingua Latina et Graeca quippe quae ad rem non pertineant dimissae sunt....ibi quae litterae et historia his linguis quae mundum mutauerunt menti inquirenti aperiuntur eae litterae et historia omittuntur, ibi quae disciplina earum alto et firmato systemate grammatico impertitur ea disciplina omittitur. linguae antiquae nobis clare ostendunt quasdam res per se nec solummodo usus proximi gratia animum tenere posse, quas intellegens paruulus fortasse cognoscat quatenus eorum quae ad rem pertineant studium ad uitam intellectualem non pertineat. insuper quae scientia ad rem non pertinet eius scientiae studium ideo menti disciplinae est" et quod praeceptores sui "hoc solum sciebant quod patrimonium et una eius tradendi officium acceperant....in me animam quae hoc patrimonium assumere poterat inuenerunt. eis illud satis erat. nec magis se rogabant pertineretne corpus musicum classicum ad ea quae ut animum meum tenerent tunc contingebat, quam mathematici rogant utrum quae theoremata docent ea theoremata discipulis ad soluenda problemata rationaria profutura sint necne, sed pro certo habebant quam scientiam musicam impertire uolebant eam scientiam quippe quae indubitabiliter habitu digna esset acceptam mihi non prodesse non posse."

5/11/2017

impetuum terroristicorum charta geographica

hic est impetuum terroristicorum charta geographica.

4/20/2017

lingua Latina


haec Ioannes Zulsdorfus sacerdos de schola nomine Puerorum Schola Latina Philadelphiensi refert, et haec de Reginaldo Fostero sacerdote qui dixit "nisi Latine scis, nihil scis."

4/19/2017

Marinae Peninae sententiae

ut hic refertur, Marina Penina de eo qui se Franciscum papam appellat sic disserit "is rogat ut ciuitates profugorum numeros notabiles nulla condicione imposita suscipiendo contra ea quae populo suo prosunt agant" et acu rem tangit quando dicit "fateor autem me in ecclesiam animo irato esse quia existimo eam omnibus rebus praeterquam iis quas eam curare re uera oportet se immiscere."

4/14/2017

Roberti cardinalis Sarai epistola

 
ut hic refertur, Robertus cardinalis Saraus inter alia scripsit:  
 
"contra calamitatem et uastationem et schismum quem liturgiae uiuae fautores moderni ecclesiae liturgiam e sententiis suis reformantes effecerunt oculos claudere non possumus. illi obliti erant actionem liturgicam non solum precem sed etiam et praecipue mysterium esse in quo pro nobis efficitur aliquid quod non totum intellegere possumus sed nos in fide et dilectione et oboedientia et silentio adoratiuo suscipere oportet." 
 
"Dei adoratores ueri sunt non ii qui liturgiam e sententiis suis et creandi facultate reformant ut eam mundo gratam faciant sed ii qui intime mundum euangelio reformant ut mundo quae liturgia eius liturgiae quae Hierosolymis caelestibus ab aeterno agitur imaginem habet ad eam liturgiam accedere dent." 
 
"cui rei Benedictus XVI saepe locum praecipuum in sermone dedit, liturgiae radici est adoratio et ideo Deus. ergo agnoscendum est, quo discrimine graui et alto liturgia et ipsa ecclesia post concilium [Vaticanum secundum] afficitur, id discrimen ex hoc ortum esse, quod in ecclesia locum quasi centralem obtinet non iam Deus et eius adoratio sed homines et ea facultas qua hi dicuntur aliquid 'facere' ut dum actiones eucharisticae aguntur semper se occupatos habeant. etiam hodie ducum ecclesiasticorum numerus notabilis quod discrimen graue ecclesia patitur id discrimen quam est minus esse existimant: in fidei et morum et disciplinae doctrina relatiuismum, abusus graues, liturgiam sacram rebus nec sacris nec grauibus affectam, hanc thesin quod ecclesiae munus non nisi inter homines quasi horizontale est." 
 
"ciuitates Europaeae uituperantur quippe quae radices Christianas dereliquerint uel infitiatae sint. tamen, quod dubitari non potest, radices Christianas et res gestas prima dereliquit ecclesia Catholica post concilium."

4/12/2017

conubii fines


sanctus Paulus in prima ad Corinthios epistola (7.2)

propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum uirum habeat.

sanctus Augustinus de bono coniugali

bonum ergo coniugii...cur sit bonum merito quaeritur. quod mihi non uidetur propter solam filiorum procreationem sed propter ipsam etiam naturalem in diuerso sexu societatem. alioquin non iam diceretur coniugium in senibus praesertim si uel amisissent filios uel minime genuissent. nunc uero in bono licet annoso coniugio, etsi emarcuit ardor aetatis inter masculum et feminam, uiget tamen ordo caritatis inter maritum et uxorem, quia quanto meliores sunt, tanto maturius a commixtione carnis suae pari consensu se continere coeperunt, non ut necessitatis esset postea non posse quod uellent, sed ut laudis esset primum noluisse quod possent. si ergo seruatur fides honoris et obsequiorum inuicem debitorum ab alterutro sexu, etiamsi languescentibus et prope cadauerinis utriusque membris, animorum tamen rite coniugatorum tanto sincerior, quanto probatior, et tanto securior, quanto placidior castitas perseuerat. habent etiam id bonum coniugia, quod carnalis uel iuuenilis incontinentia, etiamsi uitiosa est, ad propagandae prolis redigitur honestatem, ut ex malo libidinis aliquid boni faciat copulatio coniugalis. deinde quia reprimitur et quodam modo uerecundius aestuat concupiscentia carnis, quam temperat parentalis affectus. intercedit enim quaedam grauitas feruidae uoluptatis cum in eo quod sibi uir et mulier adhaerescunt pater et mater esse meditantur. 

sanctus Thomas Aquinas in Summa theologiae (III.65.1)

patet sacramentorum numerus secundum quod ordinantur contra defectum peccati....matrimonium in remedium contra concupiscentiam personalem et contra defectum multitudinis qui per mortem accidit

sanctus Thomas Aquinas de articulis fidei

est autem triplex bonum matrimonii quorum primum est proles suscipienda et educanda ad cultum Dei, secundum est fides quam unus coniugum alteri debet seruare, tertium est sacramentum, id est indiuisibilitas matrimonii, propter hoc quod significat indiuisibilem coniunctionem Christi et ecclesiae.

codex iuris canonici anno 1917

"matrimonii finis primarius est procreatio atque educatio prolis; secundarius mutuum adiutorium et remedium concupiscentiae" (1013)