de iis qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt Britibartus refert primum hic quod eorum qui in custodiam apprehensi sunt maior pars scelera egerunt aut scelera egisse putantur secundum hic quod populi Americani quattuor partes decimae putant eos qui contra legem uenerunt sed nulla alia scelera egerunt expellendos esse tertium hic quod in Texia milia hominum qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt in matriculis suffragatoriis inuenti sunt.
