De humanitate
3 weeks ago
hunc blogum scribo ut quaedam olim inuenta facile reperiam et quaedam a me scripta in uno loco seruem. in iis autem quae ad fidem Christianam uel mores attinent si quid ignorans dixi in sensu meo pertinax non sum et si quid male dixi totum sanctae Romanae ecclesiae correctioni relinquo. nullius operis alieni aut nexus impositus aut pars probata importat me omnes eius operis partes approbare. uera et utilia ex quolibet fonte auferre licet.
quasi diceret 'immundus exsistens, immundus erit'; sed non hoc est exsistens quod Graecus dicit
sed si dici posset 'essens' ab eo quod est esse non ab eo quod est exsistere". et in quodam dubii auctoris opere quod saeculo quarto aut quinto scriptum Keilius recensuit dicitur "docti quidam temporis recentioris cum haberent necessitatem magna et diuina quaedam interpretandi explicandique et essendi et essendo et essendum et essens dixerunt, quem ad modum scribendi scribendo scribendum scribens."