in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php
de Genesi 3.16 ubi dicitur "ad uirum tuum erit appetitus tuus" hic et hic disseritur quid eo appetitu appetatur et quomodo appetatur. ibi ponitur thesis quod ei appetitui inest quaedam aduersitas uel uincendi libido. talis thesis cum sancti Augustini sententia comparari potest; nam is in libro De ciuitate Dei 15.7 (ubi textum in quo conuersio potius quam appetitus Latine dicitur habere uidetur) feminam ad uirum conuersam et carnem ad animum conuersam comparat:
tum deinde addidit "quiesce; ad te enim conuersio eius,
et tu dominaberis illius". potest quidem ita intelligi ad
ipsum hominem conuersionem esse debere peccati
ut nulli alii quam sibi sciat tribuere debere quod peccat. haec est enim salubris paenitentiae medicina et ueniae petitio non incongrua, ut ubi ait "ad te enim
conuersio eius" non subaudiatur "erit" sed "sit" praecipientis uidelicet non praedicentis modo. tunc enim
dominabitur quisque peccato si id sibi non defendendo
praeposuerit sed paenitendo subiecerit; alioquin et
illi seruiet dominanti si patrocinium adhibuerit accidenti. sed ut peccatum intelligatur concupiscentia
ipsa carnalis de qua dicit apostolus "caro concupiscit
aduersus spiritum" [Galat. 5.17] in cuius carnis fructibus et inuidiam commemorat qua utique Cain stimulabatur
et accendebatur in fratris exitium bene
subauditur "erit", id est "ad te enim conuersio eius erit,
et tu dominaberis illius". cum enim commota fuerit pars
ipsa carnalis quam peccatum appellat apostolus ubi
dicit "non ego operor illud sed quod habitat in me
peccatum" [Rom. 7.17] quam partem animi etiam
philosophi dicunt esse uitiosam non quae mentem
debeat trahere sed cui mens debeat imperare eamque
ab illicitis operibus ratione cohibere; cum ergo
commota fuerit ad aliquid perperam committendum
si quiescatur et obtemperetur dicenti apostolo "nec
exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato" [id.
6.13] ad mentem domita et uicta conuertitur ut
subditae ratio dominetur. hoc praecepit Deus huic qui
facibus inuidiae inflammabatur in fratrem et quem
debuerat imitari cupiebat auferri. "quiesce" inquit:
manus ab scelere contine; non regnet peccatum in
tuo mortali corpore ad oboediendum desideriis eius
nec exhibeas membra tua iniquitatis arma peccato. "ad te enim conuersio eius": dum non adiuuatur relaxando
sed quiescendo frenatur. "et tu dominaberis
illius" ut cum forinsecus non permittitur operari sub
potestate mentis regentis et beneuolentis assuescat
etiam intrinsecus non moueri. dictum est tale aliquid
in eodem diuino libro et de muliere quando post peccatum
Deo interrogante atque iudicante damnationis
sententias acceperunt in serpente diabolus et in se
ipsis illa et maritus. cum enim dixisset ei "multiplicans
multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum et in
tristitiis paries filios" deinde addidit "et ad uirum tuum
conuersio tua, et ipse dominabitur tui" [Gen. 3.16]. quod dictum est ad Cain de peccato uel de uitiosa
carnis concupiscentia hoc isto loco de peccatrice femina
ubi intelligendum est uirum ad regendam
uxorem animo carnem regenti similem esse oportere. propter quod dicit apostolus "qui diligit uxorem suam
se ipsum diligit; nemo enim unquam carnem suam odio
habuit" [Ephes. 5.28-9]. sananda sunt enim haec
sicut nostra non sicut aliena damnanda. sed illud
Dei praeceptum Cain sicut praeuaricator accepit. inualescente
quippe inuidentiae uitio fratrem insidiatus
occidit. talis erat terrenae conditor ciuitatis.
Carolus Papa autem sacerdos hic hac alia sententia utitur quod ille appetitus feminae est libido sexualis, id est, quod eo appetitu femina ad uirum allicitur.
De ciuitate Dei liber 14:
14.6 nam quid
est cupiditas et laetitia nisi uoluntas in eorum consensionem quae uolumus? et quid est metus atque
tristitia nisi uoluntas in dissensionem ab his quae
nolumus? sed cum consentimus appetendo ea quae uolumus cupiditas; cum autem consentimus fruendo
his quae uolumus laetitia uocatur. itemque cum dissentimus
ab eo quod accidere nolumus talis uoluntas
metus est; cum autem dissentimus ab eo quod nolentibus
accidit talis uoluntas tristitia est. et omnino
pro uarietate rerum quae appetuntur atque fugiuntur
sicut allicitur uel offenditur uoluntas hominis ita in
hos uel illos affectus mutatur et uertitur.
14.7 nam cuius propositum est amare Deum et non
secundum hominem sed secundum Deum amare
proximum sicut etiam se ipsum procul dubio propter
hunc amorem dicitur uoluntatis bonae quae usitatius
in scripturis sacris caritas appellatur sed amor quoque
secundum easdem sacras litteras dicitur. nam
et amatorem boni dicit apostolus esse debere quem
regendo populo praecepit eligendum [1 Tim. 3.1-10]. et ipse Dominus Petrum apostolum interrogans cum
dixisset "diligis me plus his?" ille respondit "Domine,
tu scis quia amo te". et iterum Dominus quaesiuit non
utrum amaret sed utrum diligeret eum Petrus; at ille
respondit iterum "Domine, tu scis quia amo te". tertia uero interrogatione et ipse Dominus non ait "diligis
me" sed "amas me?" ubi secutus ait euangelista "contristatus
est Petrus quia dixit ei tertio 'amas me?'"
cum Dominus non tertio sed semel dixerit "amas me?"
bis autem dixerit "diligis me?" unde intelligimus quod
etiam cum dicebat Dominus "diligis me?" nihil aliud dicebat
quam "amas me?" Petrus autem non mutauit huius
unius rei uerbum sed etiam tertio "Domine" inquit
"tu omnia scis; tu scis quia amo te" [Ioan. 21.15-17]. hoc propterea commemorandum putaui quia
nonnulli arbitrantur aliud esse dilectionem siue caritatem
aliud amorem. dicunt enim dilectionem accipiendam
esse in bono amorem in malo. sic
autem nec ipsos auctores saecularium litterarum locutos
esse certissimum est. sed uiderint philosophi
utrum uel qua ratione ista discernant. amorem tamen
eos in bonis rebus et erga ipsum Deum magni
pendere libri eorum satis loquuntur. sed scripturas
religionis nostrae quarum auctoritatem ceteris quibusque
litteris anteponimus non aliud dicere amorem
aliud dilectionem uel caritatem insinuandum
fuit. nam et amorem in bono dici iam ostendimus. sed ne quis existimet amorem quidem et in bono et in
malo dilectionem autem nonnisi in bono esse dicendam
illud attendat quod in psalmo scriptum est: "qui
autem diligit iniquitatem odit animam suam" [10.6]. et illud apostoli Ioannis: "si quis dilexerit mundum
non est dilectio Patris in eo [1 Ioan. 2.15]. ecce uno
loco dilectio et in bono et in malo. amorem autem in
malo (quia in bono iam ostendimus) ne quisquam
flagitet legat quod scriptum est: "erunt enim homines
se ipsos amantes amatores pecuniae" [2 Tim. 3.2]. recta itaque uoluntas est bonus amor et uoluntas
peruersa malus amor. amor ergo inhians habere quod
amatur cupiditas est; id autem habens eoque fruens
laetitia est; fugiens quod ei aduersatur timor est; idque
si acciderit sentiens tristitia est. proinde mala
sunt ista si malus est amor; bona si bonus. quod
dicimus de scripturis probemus. concupiscit apostolus
dissolui et esse cum Christo [Philipp. 1.23]:
et "concupiuit anima mea desiderare iudicia tua" uel si
accommodatius dicitur "desiderauit anima mea concupiscere iudicia tua" [psal. 118.20] et "concupiscentia
sapientiae perducit ad regnum" [sap. 6.21]. hoc tamen
loquendi obtinuit consuetudo ut si cupiditas uel concupiscentia
dicatur nec addatur cuius rei sit non nisi
in malo possit intelligi. laetitia in bono est "laetamini
in Domino et exsultate iusti" [psal. 31.11] et "dedisti laetitiam in cor meum" [psal. 4.7] et "adimplebis
me laetitia cum uultu tuo" [psal. 15.11]. timor
in bono est apud apostolum ubi ait "cum timore et
tremore uestram ipsorum salutem operamini" [Philipp.
2.12] et "noli altum sapere sed time" [Rom. 11.20]
et "timeo autem ne sicut serpens Euam seduxit astutia
sua sic et uestrae mentes corrumpantur a castitate quae
est in Christo" [2 Cor. 11.3]. de tristitia uero quam
Cicero magis aegritudinem appellat [Tuscul. quaest. 3.10 sqq. et alibi] dolorem autem Virgilius ubi
ait "dolent gaudentque" (sed ideo malui tristitiam
dicere quia aegritudo uel dolor usitatius in corporibus
dicitur) scrupulosior quaestio est utrum inueniri
possit in bono.
14.8 quas enim Graeci appellant
Latine
autem Cicero constantias nominauit Stoici tres esse uoluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis
pro cupiditate uoluntatem pro laetitia gaudium
pro metu cautionem; pro aegritudine uero uel
dolore quam nos uitandae ambiguitatis gratia tristitiam
maluimus dicere negauerunt esse posse aliquid
in animo sapientis. uoluntas quippe, inquiunt,
appetit bonum quod facit sapiens; gaudium de bono
adepto est quod ubique adipiscitur sapiens; cautio
deuitat malum quod debet sapiens deuitare; tristitia
porro quia de malo est quod iam accidit nullum
autem malum existimant posse accidere sapienti
nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt. sic
ergo illi loquuntur ut uelle gaudere cauere negent
nisi sapientem; stultum autem nonnisi cupere laetari
metuere contristari. et illas tres esse constantias
has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem
secundum plurimos autem passiones. Graece
autem illae tres, sicut dixi, appellantur
; istae
autem quattuor
. haec locutio utrum scripturis
sanctis congruat cum quaererem quantum potui diligenter
illud inueni quod ait propheta "non est gaulere
impiis, dicit Dominus" [Isai. 57.21.70] tanquam
impii laetari possint potius quam gaudere de
malis quia gaudium proprie bonorum et piorum est. item illud in euangelio "quaecumque uultis ut faciant uobis hominis haec et uos facite illis" [Matth. 7.12] ita
dictum uidetur tanquam nemo possit aliquid male uel
turpiter uelle sed cupere. denique propter consuetudinem
locutionis nonnulli interpretes addiderunt
"bona" et ita interpretati sunt "quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona". cauendum enim putauerunt
ne quisquam inhonesta uelit sibi fieri ab hominibus,
ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa conuiuia
in quibus se si et ipse illis faciat similia hoc praeceptum existimet impleturum. sed in Graeco euangelio
unde in Latinum translatum est non legitur "bona" sed "quaecumque uultis ut faciant uobis homines haec
et uos facite illis" credo propterea quia in eo quod dixit "uultis" iam uoluit intelligi "bona". non enim ait "cupitis". non tamen semper his proprietatibus locutio
nostra frenanda est sed interdum his utendum est
et cum legimus eos quorum auctoritati resultare fas
non est ibi sunt intelligendae ubi rectus sensus
alium exitum non potest inuenire sicut ista sunt
quae exempli gratia partim ex propheta partim ex euangelio commemorauimus. quis enim nescit impios
exsultare laetitia? et tamen "non est gaudere impiis,
dicit Dominus". unde nisi quia gaudere aliud est
quando proprie signateque hoc uerbum ponitur? item quis negauerit non recte praecipi hominibus
ut quaecumque sibi ab aliis fieri cupiunt haec eis et
ipsi faciant ne se inuicem turpitudine illicitae uoluptatis
oblectent? et tamen saluberrimum uerissimumque
praeceptum est "quaecumque uultis ut faciant uobis homines eadem et uos facite illis". et hoc unde
nisi quia hoc loco modo quodam proprio uoluntas
posita est quae in malo accipi non potest? locutione uero usitatiore quam frequentat maxime consuetudo
sermonis non utique diceretur "noli uelle mentiri
omne mendacium" [Eccli. 7.14] nisi esset et uoluntas
mala a cuius prauitate illa distinguitur quam
praedicauerunt angeli dicentes "pax in terra hominibus
bonae uoluntatis" [Luc. 2.14]. nam ex abundanti additum
est "bonae" si esse non potest nisi bona. quid
autem magnum in caritatis laudibus dixisset apostolus
quod non gaudeat super iniquitate [1 Cor. 13.6]
nisi quia ita malignitas gaudet? nam et apud auctores
saecularium litterarum talis istorum uerborum indifferentia
reperitur. ait enim Cicero orator amplissimus "cupio, patres conscripti, me esse clementem" [Orat. in Catil. 1.2]. quia id uerbum in bono posuit quis
tam peruerse doctus existat qui non eum "cupio" sed "uolo" potius dicere debuisse contendat? porro apud
Terentium flagitiosus adolescens insana flagrans cupidine "nihil uolo aliud" inquit "nisi Philumenam". quam uoluntatem fuisse libidinem responsio quae ibi
serui eius senioris inducitur satis indicat. ait namque
domino suo "quanto satius est te id dare operam quo istum /
ex animo amorem amoueas tuo / quam id loqui quo magis libido frustra accendatur tua?" [Andria 2.1.6-8] gaudium uero eos et in malo posuisse ille ipse
Virgilianus testis est uersus ubi has quattuor perturbationes
summa breuitate complexus est "hinc metuunt cupiuntque dolent gaudentque" [Aeneid. 6.733]. dixit etiam idem auctor "mala mentis gaudia" [6.278-9]. proinde uolunt cauent gaudent et boni et
mali atque ut eadem aliis uerbis enuntiemus cupiunt timent laetantur et boni et mali sed illi
bene isti male sicut hominibus seu recta seu
peruersa uoluntas est. ipsa quoque tristitia pro qua
Stoici nihil in animo sapientis inueniri posse putauerunt
reperitur in bono et maxime apud nostros. nam laudat apostolus Corinthios quod contristati
fuerint secundum Deum. sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum quod contristati
fuerint paenitendo qualis tristitia nisi eorum
qui peccauerint esse non potest. ita enim dicit "uideo quod epistola illa etsi ad horam contristauit uos nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia
contristati estis ad paenitentiam. contristati enim estis secundum
Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. quae enim secundum Deum est tristitia paenitentiam in
salutem impaenitendam operatur; mundi autem tristitia
mortem operatur. ecce enim id ipsum secundum Deum
contristari quantum perficit in uobis industriam" [2 Cor.
7.8-11]. ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus
respondere ad hoc uideri utilem esse tristitiam
ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis
ideo esse non posse quia nec peccatum in eum
cadit cuius paenitentia contristetur nec ullum aliud
malum quod perpetiendo et sentiendo sit tristis. nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis
memoria non fallit) cum sibi beatus uideretur
Socrate disputante et ei quam miser esset quoniam
stultus esset demonstrante fleuisse. huic
ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque
tristitiae qua homo esse se dolet quod esse non
debet. Stoici autem non stultum sed sapientem aiunt
tristem esse non posse.
14.9 uerum his philosophis, quod ad istam quaestionem
de animi perturbationibus attinet, iam respondimus
in nono huius operis libro ostendentes eos non
tam de rebus quam de uerbis cupidiores esse contentionis
quam ueritatis. apud nos autem iuxta scripturas sacras sanamque doctrinam ciues
sanctae ciuitatis Dei in huius uitae peregrinatione secundum
Deum uiuentes metuunt cupiuntque dolent
gaudentque. et quia rectus est amor eorum istas omnes
affectiones rectas habent. metuunt poenam aeternam;
cupiunt uitam aeternam; dolent in re quia
ipsi in semetipsis adhuc ingemiscunt, adoptionem exspectantes
redemptionem corporis sui [Rom. 8.23];
gaudent in spe quia fiet "sermo qui scriptus est 'absorpta est mors in uictoriam'" [1 Cor. 15.54].
in sancta missa dicitur "sursum corda" "habemus ad Dominum."
sanctus autem Augustinus scribit "bonum est enim sursum habere cor; non tamen ad
se ipsum, quod est superbiae, sed ad Dominum, quod
est oboedientiae, quae nisi humilium non potest esse. est igitur aliquid humilitatis miro modo quod sursum
faciat cor, et est aliquid elationis quod deorsum
faciat cor. hoc quidem quasi contrarium uidetur ut
elatio sit deorsum et humilitas sursum. sed pia humilitas
facit subditum superiori; nihil est autem superius
Deo; et ideo exaltat humilitas quae facit subditum
Deo. elatio autem quae in uitio est eo ipso
quo respuit subiectionem et cadit ab illo quo non
est quidquam superius et ex hoc erit inferius et fit
quod scriptum est 'deiecisti eos, cum extollerentur' [psal. 72.18]". (De ciuitate Dei 14.13)
perfectum
odium [psal. 138.22] debet malis qui secundum
Deum uiuit ut nec propter uitium oderit hominem
nec amet uitium propter hominem sed oderit uitium amet hominem. sanato enim uitio totum quod
amare nihil autem quod debeat odisse remanebit. (sanctus Augustinus, De ciuitate Dei 14.6)
Robertus Perticius hic disserit quomodo ea quae uia synodalis apud Germanos dicitur eius populi conamina priora sequatur, et hic quid Catholicismus Romanus sit ac quo ab eo qui se Franciscum papam appellat afficiatur.
Aelianus hic theorias explicat cur ex natura humana et munere mundano et rebus diuinis uiros caput nudum sed feminas caput coopertum in ecclesia habere deceat.
haec pagina narrat quomodo terram Hiberniae ab Oliuario Cromuello uictae parabolamentum Anglicum redistribuerit.
in hoc Ricardi Cipollae sacerdotis tractatu et hoc Foederationis Internationalis Vnius Vocis tractatu, qui ambo apud "Rorate caeli" sunt, proponitur thesis quod Sanctae Missae forma extraordinaria quam forma ordinaria uirilior est propterea quod forma extraordinaria non sinit se ex iis quae sacerdos mauult aut ex eo animo quo sacerdos est mutari sed a sacerdote quidem poscit ut is quasi se modo heroico dedens se formae subiiciat, ab omnibus autem iis qui audientes adsunt poscit ut ii commoniti quod est peccatum et quod gratia indigetur se conuertant, et propterea quod qualia uiri facere non solent exempli gratia se uerbis exprimere uel animi motus effundere talia non poscit, sed qualia uiris placent exempli gratia idearum per actus expressio et rerum transcendentalium propositio talia multa habet. his autem forma ordinaria ualde differt. ergo Ioannes cardinalis Hinanus formam ordinariam expertus dixit "in patria Sanctae Missae adesse solent non solum feminae et paruuli sed etiam patresfamiliarum et iuuenes. iis autem si nos qualem caerimoniam heri uidimus talem caerimoniam offeramus nobis mox supersit feminarum et paruulorum congregatio".
hic Georgius Rutlerus sacerdos de huius temporis rebus sententias exhibet.
Carolus Papa sacerdos hic in psalmum 101 in quo de ducendo disseritur commentarium breue exhibet praesertim de his quattuor actionibus necessariis quae sunt Dominum inuocare et sensus custodire et de sociis cauere et peccatores corrigere.
1 misericordiam et iudicium cantabo; tibi, Domine, psallam.
2 intellegam in uia immaculata; quando uenies ad me? perambulabo in innocentia cordis mei in medio domus meae.
3 non proponam ante oculos meos rem iniustam; facientem praeuaricationes odio habebo; non adhaerebit mihi.
4 cor prauum recedet a me; malignum non cognoscam.
5 detrahentem secreto proximo suo hunc cessare faciam; superbum oculo et inflatum corde hunc non sustinebo.
6 oculi mei ad fideles terrae ut sedeant mecum; qui ambulat in uia immaculata hic mihi ministrabit.
7 non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non stabit in conspectu oculorum meorum.
8 in matutino cessare faciam omnes peccatores terrae ut disperdam de ciuitate Domini omnes operantes iniquitatem.
PRO ECCLESIA ET MVNDO APPELLATIO
ad Catholicos et omnes beneuolos
"ueritas liberabit uos" (Ioan. 8.32)
hoc magni
discriminis tempore nos Ecclesiae Catholicae Pastores ex mandato nostro
existimamus officium sacrum nostrum ad fratres episcopales nostros ad clericos
ad religiosos ad Dei Populum sanctum ad omnes uiros beneuolos feminasque
appellationem facere. huic appellationi etiam subscripserunt philosophi medici
iurisconsulti diurnalistae professionales qui eius materiae consentiunt, et
subscribere possunt ii qui illam suam facere uolunt.
uera
demonstrauerunt quod COVID19 morbo epidemico praetenso ciuium iura
inalienabilia multipliciter uiolata sunt et libertates fundamentales, inter
quas adorationis et expressionis et motus libertas adhibetur, ultra
proportionem et sine causa bona coangustatae sunt. oportet non fieri nec fieri
potest ut sanitas publica praetendatur ut iura millionum hominum per mundum
imminuantur, nedum ut potestas saecularis officio pro bono communi sapienter
agendi priuetur. hoc praesertim uerum est cum de pathogeni uiralis
contagiositate uera et periculo et resistentia dubia crescentia in nonnullis
locis oriantur. in scientiae et medicinae mundo multae uoces magisteriales
comprobant quod de COVID19 morbo alarmismus mediorum omni causa bona carere
uidetur.
ex iis quae de morbi epidemici incidentia relatiue ad mortium
numerum cognita per societates magisteriales edita sunt, nobis est credendi
causa quod sunt potestates quae mundi populo timorem irrationalem inicere
student solummodo ut libertatibus coangustationis species improbas et
coercendorum hominum et notandorum eorum motuum in perpetuum imponant. hae
actiones illiberales impositae quasi prologus dirus sunt ad efficiendam
realitatem politiae quae infrenis mundum regat.
etiam credimus quod in nonnullis casibus actiones prohibitoriae
impositae, inter quas tabernae et loca negotiatoria clausa sunt, effecerunt
discrimen quod totas oeconomiae partes euertit. hoc et potestates
externas hortatur ut se immisceant et consortiumque hominum
politiamque grauiter afficit. has ingeniationis consortialis species oportet
eos qui officia politica habent ita agendo prohibere ut ciues suos in quorum
loco agunt et quibus consulendi officium graue habent protegant. similiter
adiuuent familiam quasi consortii cellam hoc modo ut non irrationaliter
infirmos et seniles a carissimis dolorose separari cogentes rebus incommodis
afficiant. actio qua necessitudines personales et consortiales legi contrariae
fiunt similiter existimanda est pars improba consilii eorum qui indiuiduorum
seclusionem solitariam poscunt quo efficacius eos quasi pupas adducant
frenentque.
scientistas uniuersos rogamus ut uigilent ut COVID19 morbi remedia
honeste et in bonum commune offerantur. omnia facienda sunt ne ea quae
societatibus negotiatoriis sed non toti populo commoda sunt ducum
politicorum et societatum internationalium arbitria moueant. rationi contrarium
est iis remediis quae efficacia demonstrata sint quaeque saepe parui pretii
sint ex hoc studio obstare ut methodis therapeuticis uel uaccinis quae minus
bonae sint sed societatibus pharmaceuticis multo maiora lucra promittant et in
sanitatem publicam impendia augeant locus primus detur. etiam meminerimus,
quippe qui Pastores sumus, Catholicis improbum esse uaccinas ex fetuum per
abortum interfectorum materia factas prouehere uel adhibere.
etiam duces politicos rogamus ut efficiant ut species frenandorum
hominum siue systematibus notandorum motuum siue qualibet alia specie
inueniendi ubi homines sint seuere euitentur. oportet ut contra COVID19 morbum
pugna quamuis grauis fauori eorum quae arcana societates supranationales,
quibus illud consilium in rebus commercialibus et politicis ualde commodum est,
in animo habent non praetendatur. praesertim ciuibus danda est facultas harum
libertatis personalis coangustationum ita recusandarum ut ii qui uaccinas uel
hominum contactorum notationem uel ullum aliud instrumentum simile adhibere
nolint nulla poena ullius generis afficiantur. etiam consideremus eos clare
sibi contrarios esse qui seuere numeri hominum frenandi regulis studeant et
simul se generis humani saluatores sine ulla auctoritate politica uel
consortiali praebeant. tandem eorum qui in populi loco agunt officia politica
hominibus “peritis,” qui quidem dicere possint sibi quodam modo esse persecutionis
immunitatem, quae saltem dira dici potest, relinqui nullo modo possunt.
eos qui media agunt magnopere hortamur ut se dedant ut mentes ex ueritate
instruant neue ad frenationis censoriae species refugiendo, ut late in mediis
consortialibus et in diurnalismo et in teleuisione fit, eos qui dissentiant
poena afficiant. ad mentes ex ueritate instruendas necesse est spatium uocibus
quae ad cogitandi modum singularem non accommodantur dare. sic efficitur ut
ciues interuentibus studiosis non grauiter adducti uera cum conscientia
aestimare possint. disputatio democratica et honesta est antidotum optimum
contra periculum ne imponantur dictaturae species subtiles, quae
quam eae quas nos mundi consortes tempore recenter praeterito surgere et cadere
uidimus peiores putentur.
tandem nos, quippe qui Pastores Christi gregem praestantes sumus,
meminerimus Ecclesiam gubernationis et adorationis et doctrinae
autonomiam firmiter uindicare. haec autonomia et libertas sunt ius
innatum quod ei Dominus Noster Iesus Christus dedit quo ea fines suos
appeteret. ideo nos, quippe qui Pastores sumus, firmiter uindicamus ius quo de
Missae et Sacramentorum celebratione ex autonomia decernamus, sicut in
potestatis immediatae nostrae rebus e.g. normarum liturgicarum et modorum
quibus Communio et Sacramenta administrantur autonomiam absolutam uindicamus.
politiae nullum est ius quo ex quaquam causa principatui Ecclesiae se
immisceat. ii qui potestatem Ecclesiasticam habent numquam recusauerunt
politiae cooperari, sed talis cooperatio iis qui potestatem politicam habent
non permittit ut ullo modo adorationem publicam uel ministerii sacerdotalis
functionem interdicant uel coangustent. Dei et fidelium iura sunt
Ecclesiae lex suprema, quam abdicare ea neque in animo habet nec potest.
rogamus ut caerimoniarum publicarum celebrationis coangustationes abrogentur.
uelimus omnes beneuolos rogare ne officium cooperandi in bonum
commune ex suo quisque statu potentiisque et in caritatis fraternae animo
neglegant. talem cooperationem Ecclesia cupit, sed non propter eam rem licet
uel respectum iuris naturalis uel libertatum indiuidualium pignus neglegere.
officia ciuilia ad quae ciues obligantur poscunt ut politia ciuium iura
respiciat.
omnes nos ad hoc uocamur ut ea quae nunc sunt doctrinae
Euangelicae congrue consideremus. ea res poscit ut aut cum Christo aut
contra Christum nos constituamus. ne deterreamur neu terreamur ab iis
qui nos uelint credere nos partem minorem esse: Bonum quam mundus nos credere
uelit multo latius adest et potentius est. pugnamus contra hostem inuisibilem
qui et ciues diuidere et liberos a parentibus nepotes ab auis fideles a
pastoribus discipulos a praeceptoribus emptores a uenditoribus separare
appetit. ne sinamus cultus Christiani saecula pathogeno uirali praetenso eradi
et tyrannidem technologicam odiosam condi, in qua homines qui
nec nomen nec faciem praebent nobis ad realitatem intermediam constringendis
mundi fatum decernere possint. si hoc est consilium cui nos concedere cogere
huius terrae potestates in animo habent, scitote Iesum Christum Rerum Cursus
Regem et Dominum pollicitum esse “portae inferi non praeualebunt” (Mt. 16.18).
credamus duces politicos et omnes eos qui nationum fatum regunt
Deo Omnipotenti, ut Is eos hoc magni discriminis tempore illuminet et ducat. ii
meminerint, sicut Dominus nos Pastores pro grege quem nobis credidit
iudicaturus sit, ita Eum duces quoque politicos pro populis quorum
defendendorum gubernandorumque officium ii habent iudicaturum.
cum fide oremus
Dominum ut Ecclesiam et mundum protegat. Virgo Beata Auxilium Christianorum
conterat Serpentis antiqui caput et disiciat tenebrarum filiorum consilia.
Petrus Lauler hic de institutione tertiaria disserit inter quas sententias dicit
"institutio tertiaria ad hoc pertinet ut iis quae optima cogitataque dictaque sunt per eas linguas quibus scripta sunt et scientiae physicae theoreticae magis quam experimentali (et ceteris scientiis naturalibus) et arti musicae aliisque quae eum qui altus nominatus est cultum gratia afficiunt opera detur."
"ordinis medii esse nihil est nisi se--et ceteros--ens liberum et operarium putare."
"tamen quoddam problema est hoc quod ordinis medii democratia, ut Tocciuillanus notat, libere cogitando ualde nociua est....si sententia enti libero et operario utilis non est tum nullus est modus quo uera esse possit. ea est inter alias causa, ut Tocciuillanus exponit, cur lingua et tempora democratica uel ad unum modum technicum redigi uel plana et ironica fieri soleant. nam praecipue scientia metaphysica et theologia recedunt."
"ergo ordo medius praecipue distinguit non inter opus et otium, ita ut operis finis sit uisionem excellentiae uel magnitudinis humanae haudquaquam pecuniariae sustentare, sed inter opus et recreationem, et ii qui curam corporalem operantur in hoc uersantur ut iis qui pecuniam habent ea commoda quae ii cupiunt pro aliqua eorum pecunia dent."
"persona indiuidua se magis aliis hominibus priuatum et confusum cognoscit quam ut re uera pro se cogitet. ordinis medii cogitatio fortasse ex hoc elate cognito incipit 'nemo quam ego melior est' sed inde uenit hoc humilificanter cognitum 'ego non quam ullus alius melior sum.' ergo quo iure me pusillum quasi ex opinionis publicae me circumcludentis mari excipere possum? et opinioni publicae quae non a quodam homine oritur obtemperare non perspicue democratiae uel aequalitarianismo contrarium est. omnes nos ui potestatem nostram et intellectum superanti una obtemperare possumus."
"institutio tertiaria, ut Tocciuillanus dicit, in democratia populi moribus contraria est quippe quae in fundamento aristocratica est, ubi aristocraticum nihil est nisi elate putare se quam ens liberum et operarium plus esse. institutio tertiaria locum priorem iis quae de anima humana et mundo uera sunt quam tali utilitati qualis philosophiam et scientiam ad oeconomica et politica et medicinam uincit dat."
"institutio liberalis non solum cum morte pacisci est sed etiam omnis ad natum attinet et ad cuiusque personae particularis importantiam quae redigi non potest. porro attinet ad conseruandam personam--ens particulare cui est fatum singulare--ne ea omnibus uis speciebus se circumcludentibus dissoluatur. ut Tocciuillanus dicit, institutio liberalis attinet etiam ad discendum quomodo nos et alios regere possimus et ad cognoscenda dataque nobis priuilegia eorumque relatiua officia. hoc sensu institutio tertiaria ad indiuidualitatis humanae magnitudinem attinet et praesertim ad omnia ea quae re uera facere possumus quae temporis tentationem superent."
"ordinis medii Americanorum qui nec cultu diuino nec philosophia nec poetria continguntur uitium hoc est quod existimant se contemplationi satis bonos non esse."
Petrus Quasneuius philosophiae doctor quidem pro monarchia hic, Aelianus autem pro democratia uel re publica hic.
Alexander Zubatouius hic disserit et quae uitia mundi rectores habeant et quales mundi rectores esse deceat e.g.
"in America hodie clima politicum uenenosum ex duabus rebus ualde periculose mixtis ortum incolimus: plerique rectores nostri et ii qui in populo nostro locum primum tenent qualis ordo techno-pecuniarius professionalis interprehensorius exactorius agere sed non cogitare potest ex tali ordine prouehuntur, qui, ut clare dicam, ex maxima parte cultus humanioris eruditionisque inopes agrestes et Philistini sunt qui carent ea doctrina sine qua non possunt rogari nedum solui tales quaestiones altae et fundamentales quales duces et legislatores considerare solere oportet. uulgus autem qui est plerusque populus noster, quibus ipsis non digna quae uiuatur est uita interrogata, omnia magis ac magis interrogant....populus inquantum seditiose omnes orthodoxias scrutatur et se omnibus controuersiis immiscet ex haud minima parte ad haec immediate respondet, quod tali modo ii qui meliores putantur nihil scrutantur quo officio derelicto euenit ut populi ordines summi quasi merdae receptaculum stagnosum sordidum fetidum sint sed ordo imus sine fine ac sine mente tumultuans miasmatis noxii bullas ad summum summittere non desinat ubi neccesse sit ut eae semper ita rumpantur ut superficiem turbent sordidioremque faciant. culminis igitur stagnum et fundi furor haudquaquam separatim orta sunt. id quod est sub plutocratarum burellocratarum ardelionum axungiariorum qui cultu humaniore carent nec se interrogant ordinis superioris dominatione esse animum abducere et animo auerto contemptionem inferre potest ac solet. porro quia quod commodum principale ordo superior techno-pecuniarius prae asseclis habet id commodum ad pecuniam attinet--patronus enim aut argentarius quam praeceptor aut nutrix aut artifex aut ingeniator nihilo latius eruditus est--nulla est causa particularis cur hos illis quales quaestiones politicae sapientiae certioris factae usum poscunt de talibus quaestionibus obsequi oporteat, sed est causarum plenitudo cur multitudo arbitrari possit pecuniam necessitudinesque quarum adeptio in politia nostra nimis saepe non labore sed sorte natali et infixorum corruptorumque systematum ordinalium operationibus mysteriosis potius quam eruditione efficitur quasi clauem esse qua per populi ordines ascensus patefiat. ut simpliciter dicam, hominibus imis minima est obseruandorum hominum summorum causa....ab actoribus potius quam ab cogitatoribus ducimur, ab iis ipsis qui quia in quaestus celeris arte haud subtili disciplinam pristinam habentes eruditique ad efficiendos fines materiales animum uersum habent negotio et commodis propriis et petitoribus et ceteris corrumpi facillime possunt. quae cum ita sint, haud mirum est cur inquietem et inuidiam et ab omnibus regulis institutis moribusque maiorum recessionem in fundo habeamus. eius quod est iis qui in ordine summo sunt uel experti dicuntur diffidere, quod Thomas Nicolaides in libro "The Death of Expertise" (2017) lamentatur, est causa ualida. stomachari, ut uidimus, iustum est. id quo indigemus ei quod habemus contrarium est. ordines non summi, in quibus hominum techno-pecuniariorum "professionalium" maiorem partem et omnes eos qui eruditione lata carent esse iuste oportet, florent cum in eo quod Hegelius "consortium publicum" dixit quod est in compagibus et rebus institutis stabilibus et e more maiorum ortis quae et definiunt quid in uita perfectiua exspectetur et sui gerendi regulas instituunt et ad hoc pertinent ut necessitatibus non solum corporalibus sed etiam spiritalibus satis fiat collocati sunt....simul duces nostros non ex ordinibus practicis eorum qui toti ad id quod hic et nunc est animum uersum habent atque accumulandarum diuitiarum et ordinis et uoluptatum mundialium causa uiuunt...sed potius ex iis qui relatiue pauci pulchritudinis et ueri studio cui eruditio in scientiis et artibus humanioribus lata fundamento est aguntur prouehi oportet."
in blogo qui "Rorate caeli" dicitur hic Ioannes Naugulus sacerdos disserit cur ducibus politicis oeconomiam prohibere non liceat.
Pius papa VI hanc epistolam, quae in huius libri pagina 199 edita mihi per hunc blogum nota facta est, ad Edmundum Burcum scripsit:
Romae 7 Septembris 1793
nobilis uir, salutem. nostram profecto commendationem nostrique grati
animi testimonium iure quodam suo uindicare sibi uidentur ii, qui
apostasiae et impietatis tempore suas ingenii uires eo intenderunt, ut
bonam causam defendendam susciperent, utque plurimum adlaborarent in iuuandis fouendisque non iis modo egregiis ecclesiasticis uiris, qui
sunt e regno Galliarum extorres, sed omnibus etiam catholicis, qui in
florentissimis istis Magnae Britanniae regnis commorantur. hos inter tu in
primis enituisti, qui celebre elucubrasti opus ad euertenda et
profliganda nouorum Galliae philosophorum commenta, quique tuos hortatus
esses ciues nedum ut opem ferrent ea qua praestant humanitate memoratis
Galliarum ecclesiasticis uiris sed etiam ut plurimum fauerent
catholicis in Magnae Britanniae regno natis, qui fidelitatis laude
pollentes se dignos reddiderunt, in quos natio uniuersa suum amorem et
beneuolentiam coniiceret, et in quibus publici regiminis tranquillitas
et securitas conquiesceret. quod quidem per te et saepe alias factum
est et anno praesertim 1780 et aliis quoque temporibus, quae postea sunt
consecuta. hinc laeto hilarique uelimus accipias animo nostras
commendationes et laudes, quae eo maxime spectant, ut tu magis magisque
exciteris ad tuendam causam humanitatis, tibique praeterea persuasum
habeas nostrae in Magnae Britanniae regem illustrem et in inclytam nationem existimationi ob tam eximia liberalitatis argumenta magnam
factam accessionem fuisse, ueluti melius coram declarabit is, qui tibi
has nostras litteras reddet, quique nobis et apostolicae sedi addictus
est et communem tecum nationem habere quodammodo gloriatur. interim
tibi a Deo optimo maximo bona omnia ex animo adprecamur.
datum Romae die 7 Septembris 1793 pontificatus nostri anno decimo nono.
hic Dauid Michael disserit cur linguae Latinae opera danda sit praesertim "in eo quod ea lingua est et in ea sunt litterae" et quia "utile est Latine et se exprimere et alios intellegere posse. lingua Latina enim dat litteras Romanas aetatis aureae et Catholicas et multas alias cultus occidentalis humaniores et philosophicas--sine interpretis necessitate--intellegere" et "linguae Latinae usus ecclesiae catholicitatem exprimit et unitatem quoque et has ambas--unitatem et catholicitatem--perque spatium perque tempus expressas." ibi Franciscus Baconus quoque refertur fecisse "ut pleraque opera sua Latine redderentur quia putabat ea Anglice non permansura sed etsi permansissent tamen linguam Anglicam per saecula adeo mutatum iri ut opera Anglica sua intellegi non iam possent sed opera Latina semper possent."
hic Rachela Lua hortatur "[praeter litterarum in lingua originali lectionem] lingua Latina aliis quoque modis utilis esse potest, quippe quae lingua est quae tot alias affecit. eius grammatice paruuli grammatices Anglicae intellectum acuere exspectatur, et si quando is unam ex duodecadibus earum linguarum modernarum quibus lingua Latina quasi parens est discere uolet uocabula proderunt. linguae Latinae studium etiam huic prodesse potest ut paruuli animus altius linguae progressu et uocabulorum etymologia teneatur....tamen Catholicis...lingua Latina unice signo est...quippe quae fidei nostrae lingua est. si re uera uolumus paruulis nostris traditionem Catholicam cordi esse, eis a nobis donum linguae Latinae dandum est."
hic apud Atlanticum narrat Anna Malus, quae librum titulo "Famem rubram: Stalini in Vcrainam bellum" scripsit, multa de illa fame, qua in Vcraina annis 1932-33 4x10^6 homines cibo priuati perierunt, et praesertim quomodo eam Garethus Ioannides a plerisque diurnariis differens rettulerit.
Ioanna Stanna hic argumentatur non esse feminismum Catholicum et inter alia mariti auctoritatem sic defendit: "sicut Pius XI in litteris 'Casti connubii' docet, Deus regendae familiae officium sacrum marito patrique credidit, cuius operis ratio ab eo praecipue Deo debetur. eius autem uxor adulta et matura quae hoc conubium libere elegit in ordinum systemate sub marito est, et adiuuandi fulciendique mariti officium habet, quod opus quam munere legatorio sub officiario generali fungi haud magis pudendum est. ea ordinis inferioris positio etsi mentem feministicam dolore afficit tamen, quod ad consortium humanum attinet, ad sustentandas compagis familialis uires necessaria est. et uiri et feminae rogantur ut se pro familiae bono alter altero modo immolent, et quamquam ea sententia illi doctrinae feministicae quod sui immolatio uitam suam corrumpet contraria est tamen magnarum feliciumque familiarum Catholicarum saecula eos [homines feminismi studiosos] conuincunt."
ut hic refertur, Gauinus Asendenus qui episcopus Anglicanus fuerat mense Decembri in ecclesiam Catholicam receptus est, et sic disserit "ita progressus ut crederem quod ea quae fides Catholica dicit exprimitque altissime potentissimeque fidem apostolicam patristicamque exprimunt et ut traditionis Petrinae primatum acceptarem episcopo Salopiensi et eius dioecesis societati Catholicae gratiam habeo propter occasionem qua quingentos temporis praeteriti fracti annos reparem et quae ecclesia eam traditionem cui quondam adhaerebam peperit ei ecclesiae reconcilier" et "propter exemplum et preces sancti Ioannis Henrici Neumani gratiam praecipuam habeo....ea quae is subiit ea quae subiimus informant quod ecclesia Anglicana sic propendet ut ei radices in cultu saecularificato potius quam in eorum quae apud biblia sacra et apostolos et patres magni habentur integritate et perspectione sint" et se dicit "in hanc sententiam adductum quod feminae in episcopatum consecratae significant quod in exemplorum apostolicorum biblicorumque locum cultus aemulus eorum quae in Marxismo culturali magni habentur positus est et ab ecclesia Anglicana se ad saeculares et quasi e radicibus nouis constitutas de genere sexuali sententias magis magisque accommodanti dissentientem."
ut hic refertur, Iacobus Supus generis sexualis adyadici adscriptionem legalem, quam primus adeptus erat, reliquit ac dicit "mas sum et semper eram." amplius sic disserit "modo dogmatico adductus eram ut crederem me aliquid nomine genus sexuale habere et eius suppressionem mentis saluti problematum causam esse. quae omnia mendacia erant" et "mas sum et semper eram, quod mihi in re biologica uerum est et solum mihi ad rem ueram quasi ancorae esse potest."
Scotus Barrius Mercator in hoc tractatu quem titulo "Ad personalitatis differentias sexuales grauiter tractandas" in Americano scientiae materialis cultore scripsit disserit quomodo uiri et feminae inter se differant praesertim "ut de medio dicatur, masculi magis dominari et statum sibi uindicare et pericula experiri et animi elationes quaerere et mentem tenacem animumque stabilem habere et utilitarianistice ratiocinari et sententias abstractas suscipere solent....uiri etiam maiora collegia certandi causa condere solent in quibus collegiis ordines stabiles esse et indiuiduorum necessitudines parua animi collocatione indigere solent....e contrario feminae, ut de medio dicatur, magis sociabiles de animique motibus sensiles esse et alios fouere et compassione affici et se modo polito gerere et angi et de se dubitare et aesthetica suscipere solent. ut de medio dicatur, feminis magis animos tenent necessitudines intimae cooperatiuae dyadicae quae magis in animi motus intenduntur et quibus insunt ordines instabiles et aequalitarianismi normae ualidae....hoc dici potest quod harum differentiarum multae ingentes non sunt, et id plerumque recte dicatur si modo hic analysin nostram finiamus....[sed] hoc unum notabiliter excipiendum est quae est de hominum studio et de rerum studio differentia."
hic Ioannes Zulsdorfus sacerdos de Iosephi Danielis Unuini libro nomine Actione uenerea et populi cultu disserit praesertim quod in eo libro licentia sexualis aucta post tres generationes efficere refertur ut populi cultus cadat.
hic idem disserit quid momenti ordinis signa uiris puerisque habeant, et conferendae sunt ibi impositae sententiae eius qui se Sutorem appellat.
apud Nautilum Susanna Pincera, quae librum titulo Paradoxum sexuale scripsit, ad quaestiones respondet et inter alia de quibusdam uiris et feminis de quibus Dauid Lubinius et Camilla Benboua et Harrisonius Cellus indagationem egerunt refert: "uirorum maior pars prosperitatem externam et indiuidualem pluris fecerunt et arbitrati sunt quod in iis quippe quorum sententiae quam aliorum meliores essent oportebat populum opes collocare. feminae autem, ut de medio dicatur, aequitatem pluris fecerunt: ne populi membra rebus necessariis carerent, et quod ipsis ad efficiendam eam aequitatem partes agendae erant. uiri autem, ut de medio dicatur, magis in iis quae ipsi effecerunt et ad creandas res quasi concretas animum intenderunt. feminae autem, ut de medio dicatur, magis in hoc animum intenderunt ut opes in cultu qui salubris esset et omnibus prouideret collocarent." quae sententiae etiamsi ita exprimuntur ut feminis faueant tamen monstrant cur oporteat feminas in domo et re publica et ecclesia et aliis duces non esse; nam aequitatis et omnibus prouidendi studium non solum hominum particularium indiuiduorumque qui ducendi sunt bono obstat sed etiam uanum est. ergo oportet duces esse uiros quippe qui in creandas efficiendasque res quasi concretas ut iis quos ducunt prosint animum intendere possunt. conferenda est illa Camillae Paliae sententia in libro primo de personis sexualibus in paginis 37-8: "eorum quae uiri effecerunt catalogum epicum facere possumus....si cultus humanus in manibus femininis relictus esset etiamnunc casas gramineas habitaremus."