in Ephemeride quoque scribo: https://ephemerisnuntii.eu/ionathas.php

5/15/2020

pro ecclesia et mundo appellatio Caroli Mariae Vicanati archiepiscopi Latine reddita


PRO ECCLESIA ET MVNDO APPELLATIO
ad Catholicos et omnes beneuolos

"ueritas liberabit uos" (Ioan. 8.32)

hoc magni discriminis tempore nos Ecclesiae Catholicae Pastores ex mandato nostro existimamus officium sacrum nostrum ad fratres episcopales nostros ad clericos ad religiosos ad Dei Populum sanctum ad omnes uiros beneuolos feminasque appellationem facere. huic appellationi etiam subscripserunt philosophi medici iurisconsulti diurnalistae professionales qui eius materiae consentiunt, et subscribere possunt ii qui illam suam facere uolunt. 

uera demonstrauerunt quod COVID19 morbo epidemico praetenso ciuium iura inalienabilia multipliciter uiolata sunt et libertates fundamentales, inter quas adorationis et expressionis et motus libertas adhibetur, ultra proportionem et sine causa bona coangustatae sunt. oportet non fieri nec fieri potest ut sanitas publica praetendatur ut iura millionum hominum per mundum imminuantur, nedum ut potestas saecularis officio pro bono communi sapienter agendi priuetur. hoc praesertim uerum est cum de pathogeni uiralis contagiositate uera et periculo et resistentia dubia crescentia in nonnullis locis oriantur. in scientiae et medicinae mundo multae uoces magisteriales comprobant quod de COVID19 morbo alarmismus mediorum omni causa bona carere uidetur. 

ex iis quae de morbi epidemici incidentia relatiue ad mortium numerum cognita per societates magisteriales edita sunt, nobis est credendi causa quod sunt potestates quae mundi populo timorem irrationalem inicere student solummodo ut libertatibus coangustationis species improbas et coercendorum hominum et notandorum eorum motuum in perpetuum imponant. hae actiones illiberales impositae quasi prologus dirus sunt ad efficiendam realitatem politiae quae infrenis mundum regat.

etiam credimus quod in nonnullis casibus actiones prohibitoriae impositae, inter quas tabernae et loca negotiatoria clausa sunt, effecerunt discrimen quod totas oeconomiae partes euertit. hoc et potestates externas hortatur ut se immisceant et consortiumque hominum politiamque grauiter afficit. has ingeniationis consortialis species oportet eos qui officia politica habent ita agendo prohibere ut ciues suos in quorum loco agunt et quibus consulendi officium graue habent protegant. similiter adiuuent familiam quasi consortii cellam hoc modo ut non irrationaliter infirmos et seniles a carissimis dolorose separari cogentes rebus incommodis afficiant. actio qua necessitudines personales et consortiales legi contrariae fiunt similiter existimanda est pars improba consilii eorum qui indiuiduorum seclusionem solitariam poscunt quo efficacius eos quasi pupas adducant frenentque.

scientistas uniuersos rogamus ut uigilent ut COVID19 morbi remedia honeste et in bonum commune offerantur. omnia facienda sunt ne ea quae societatibus negotiatoriis sed non toti populo commoda sunt ducum politicorum et societatum internationalium arbitria moueant. rationi contrarium est iis remediis quae efficacia demonstrata sint quaeque saepe parui pretii sint ex hoc studio obstare ut methodis therapeuticis uel uaccinis quae minus bonae sint sed societatibus pharmaceuticis multo maiora lucra promittant et in sanitatem publicam impendia augeant locus primus detur. etiam meminerimus, quippe qui Pastores sumus, Catholicis improbum esse uaccinas ex fetuum per abortum interfectorum materia factas prouehere uel adhibere.

etiam duces politicos rogamus ut efficiant ut species frenandorum hominum siue systematibus notandorum motuum siue qualibet alia specie inueniendi ubi homines sint seuere euitentur. oportet ut contra COVID19 morbum pugna quamuis grauis fauori eorum quae arcana societates supranationales, quibus illud consilium in rebus commercialibus et politicis ualde commodum est, in animo habent non praetendatur. praesertim ciuibus danda est facultas harum libertatis personalis coangustationum ita recusandarum ut ii qui uaccinas uel hominum contactorum notationem uel ullum aliud instrumentum simile adhibere nolint nulla poena ullius generis afficiantur. etiam consideremus eos clare sibi contrarios esse qui seuere numeri hominum frenandi regulis studeant et simul se generis humani saluatores sine ulla auctoritate politica uel consortiali praebeant. tandem eorum qui in populi loco agunt officia politica hominibus “peritis,” qui quidem dicere possint sibi quodam modo esse persecutionis immunitatem, quae saltem dira dici potest, relinqui nullo modo possunt. 

eos qui media agunt magnopere hortamur ut se dedant ut mentes ex ueritate instruant neue ad frenationis censoriae species refugiendo, ut late in mediis consortialibus et in diurnalismo et in teleuisione fit, eos qui dissentiant poena afficiant. ad mentes ex ueritate instruendas necesse est spatium uocibus quae ad cogitandi modum singularem non accommodantur dare. sic efficitur ut ciues interuentibus studiosis non grauiter adducti uera cum conscientia aestimare possint. disputatio democratica et honesta est antidotum optimum contra periculum ne imponantur dictaturae species subtiles, quae quam eae quas nos mundi consortes tempore recenter praeterito surgere et cadere uidimus peiores putentur.

tandem nos, quippe qui Pastores Christi gregem praestantes sumus, meminerimus Ecclesiam gubernationis et adorationis et doctrinae autonomiam firmiter uindicare. haec autonomia et libertas sunt ius innatum quod ei Dominus Noster Iesus Christus dedit quo ea fines suos appeteret. ideo nos, quippe qui Pastores sumus, firmiter uindicamus ius quo de Missae et Sacramentorum celebratione ex autonomia decernamus, sicut in potestatis immediatae nostrae rebus e.g. normarum liturgicarum et modorum quibus Communio et Sacramenta administrantur autonomiam absolutam uindicamus. politiae nullum est ius quo ex quaquam causa principatui Ecclesiae se immisceat. ii qui potestatem Ecclesiasticam habent numquam recusauerunt politiae cooperari, sed talis cooperatio iis qui potestatem politicam habent non permittit ut ullo modo adorationem publicam uel ministerii sacerdotalis functionem interdicant uel coangustent. Dei et fidelium iura sunt Ecclesiae lex suprema, quam abdicare ea neque in animo habet nec potest. rogamus ut caerimoniarum publicarum celebrationis coangustationes abrogentur.

uelimus omnes beneuolos rogare ne officium cooperandi in bonum commune ex suo quisque statu potentiisque et in caritatis fraternae animo neglegant. talem cooperationem Ecclesia cupit, sed non propter eam rem licet uel respectum iuris naturalis uel libertatum indiuidualium pignus neglegere. officia ciuilia ad quae ciues obligantur poscunt ut politia ciuium iura respiciat.

omnes nos ad hoc uocamur ut ea quae nunc sunt doctrinae Euangelicae congrue consideremus. ea res poscit ut aut cum Christo aut contra Christum nos constituamus. ne deterreamur neu terreamur ab iis qui nos uelint credere nos partem minorem esse: Bonum quam mundus nos credere uelit multo latius adest et potentius est. pugnamus contra hostem inuisibilem qui et ciues diuidere et liberos a parentibus nepotes ab auis fideles a pastoribus discipulos a praeceptoribus emptores a uenditoribus separare appetit. ne sinamus cultus Christiani saecula pathogeno uirali praetenso eradi et tyrannidem technologicam odiosam condi, in qua homines qui nec nomen nec faciem praebent nobis ad realitatem intermediam constringendis mundi fatum decernere possint. si hoc est consilium cui nos concedere cogere huius terrae potestates in animo habent, scitote Iesum Christum Rerum Cursus Regem et Dominum pollicitum esse “portae inferi non praeualebunt” (Mt. 16.18).

credamus duces politicos et omnes eos qui nationum fatum regunt Deo Omnipotenti, ut Is eos hoc magni discriminis tempore illuminet et ducat. ii meminerint, sicut Dominus nos Pastores pro grege quem nobis credidit iudicaturus sit, ita Eum duces quoque politicos pro populis quorum defendendorum gubernandorumque officium ii habent iudicaturum.

cum fide oremus Dominum ut Ecclesiam et mundum protegat. Virgo Beata Auxilium Christianorum conterat Serpentis antiqui caput et disiciat tenebrarum filiorum consilia.

4/30/2020

institutio tertiaria in his ciuitatibus foederatis


Petrus Lauler hic de institutione tertiaria disserit inter quas sententias dicit

"institutio tertiaria ad hoc pertinet ut iis quae optima cogitataque dictaque sunt per eas linguas quibus scripta sunt et scientiae physicae theoreticae magis quam experimentali (et ceteris scientiis naturalibus) et arti musicae aliisque quae eum qui altus nominatus est cultum gratia afficiunt opera detur."

"ordinis medii esse nihil est nisi se--et ceteros--ens liberum et operarium putare."

"tamen quoddam problema est hoc quod ordinis medii democratia, ut Tocciuillanus notat, libere cogitando ualde nociua est....si sententia enti libero et operario utilis non est tum nullus est modus quo uera esse possit. ea est inter alias causa, ut Tocciuillanus exponit, cur lingua et tempora democratica uel ad unum modum technicum redigi uel plana et ironica fieri soleant. nam praecipue scientia metaphysica et theologia recedunt."

"ergo ordo medius praecipue distinguit non inter opus et otium, ita ut operis finis sit uisionem excellentiae uel magnitudinis humanae haudquaquam pecuniariae sustentare, sed inter opus et recreationem, et ii qui curam corporalem operantur in hoc uersantur ut iis qui pecuniam habent ea commoda quae ii cupiunt pro aliqua eorum pecunia dent."

"persona indiuidua se magis aliis hominibus priuatum et confusum cognoscit quam ut re uera pro se cogitet. ordinis medii cogitatio fortasse ex hoc elate cognito incipit 'nemo quam ego melior est' sed inde uenit hoc humilificanter cognitum 'ego non quam ullus alius melior sum.' ergo quo iure me pusillum quasi ex opinionis publicae me circumcludentis mari excipere possum? et opinioni publicae quae non a quodam homine oritur obtemperare non perspicue democratiae uel aequalitarianismo contrarium est. omnes nos ui potestatem nostram et intellectum superanti una obtemperare possumus."

"institutio tertiaria, ut Tocciuillanus dicit, in democratia populi moribus contraria est quippe quae in fundamento aristocratica est, ubi aristocraticum nihil est nisi elate putare se quam ens liberum et operarium plus esse. institutio tertiaria locum priorem iis quae de anima humana et mundo uera sunt quam tali utilitati qualis philosophiam et scientiam ad oeconomica et politica et medicinam uincit dat."

"institutio liberalis non solum cum morte pacisci est sed etiam omnis ad natum attinet et ad cuiusque personae particularis importantiam quae redigi non potest. porro attinet ad conseruandam personam--ens particulare cui est fatum singulare--ne ea omnibus uis speciebus se circumcludentibus dissoluatur. ut Tocciuillanus dicit, institutio liberalis attinet etiam ad discendum quomodo nos et alios regere possimus et ad cognoscenda dataque nobis priuilegia eorumque relatiua officia. hoc sensu institutio tertiaria ad indiuidualitatis humanae magnitudinem attinet et praesertim ad omnia ea quae re uera facere possumus quae temporis tentationem superent."

"ordinis medii Americanorum qui nec cultu diuino nec philosophia nec poetria continguntur uitium hoc est quod existimant se contemplationi satis bonos non esse."

4/22/2020

politia optima


Petrus Quasneuius philosophiae doctor quidem pro monarchia hic, Aelianus autem pro democratia uel re publica hic.

4/21/2020

populi ordo summus


Alexander Zubatouius hic disserit et quae uitia mundi rectores habeant et quales mundi rectores esse deceat e.g.

"in America hodie clima politicum uenenosum ex duabus rebus ualde periculose mixtis ortum incolimus: plerique rectores nostri et ii qui in populo nostro locum primum tenent qualis ordo techno-pecuniarius professionalis interprehensorius exactorius agere sed non cogitare potest ex tali ordine prouehuntur, qui, ut clare dicam, ex maxima parte cultus humanioris eruditionisque inopes agrestes et Philistini sunt qui carent ea doctrina sine qua non possunt rogari nedum solui tales quaestiones altae et fundamentales quales duces et legislatores considerare solere oportet. uulgus autem qui est plerusque populus noster, quibus ipsis non digna quae uiuatur est uita interrogata, omnia magis ac magis interrogant....populus inquantum seditiose omnes orthodoxias scrutatur et se omnibus controuersiis immiscet ex haud minima parte ad haec immediate respondet, quod tali modo ii qui meliores putantur nihil scrutantur quo officio derelicto euenit ut populi ordines summi quasi merdae receptaculum stagnosum sordidum fetidum sint sed ordo imus sine fine ac sine mente tumultuans miasmatis noxii bullas ad summum summittere non desinat ubi neccesse sit ut eae semper ita rumpantur ut superficiem turbent sordidioremque faciant. culminis igitur stagnum et fundi furor haudquaquam separatim orta sunt. id quod est sub plutocratarum burellocratarum ardelionum axungiariorum qui cultu humaniore carent nec se interrogant ordinis superioris dominatione esse animum abducere et animo auerto contemptionem inferre potest ac solet. porro quia quod commodum principale ordo superior techno-pecuniarius prae asseclis habet id commodum ad pecuniam attinet--patronus enim aut argentarius quam praeceptor aut nutrix aut artifex aut ingeniator nihilo latius eruditus est--nulla est causa particularis cur hos illis quales quaestiones politicae sapientiae certioris factae usum poscunt de talibus quaestionibus obsequi oporteat, sed est causarum plenitudo cur multitudo arbitrari possit pecuniam necessitudinesque quarum adeptio in politia nostra nimis saepe non labore sed sorte natali et infixorum corruptorumque systematum ordinalium operationibus mysteriosis potius quam eruditione efficitur quasi clauem esse qua per populi ordines ascensus patefiat. ut simpliciter dicam, hominibus imis minima est obseruandorum hominum summorum causa....ab actoribus potius quam ab cogitatoribus ducimur, ab iis ipsis qui quia in quaestus celeris arte haud subtili disciplinam pristinam habentes eruditique ad efficiendos fines materiales animum uersum habent negotio et commodis propriis et petitoribus et ceteris corrumpi facillime possunt. quae cum ita sint, haud mirum est cur inquietem et inuidiam et ab omnibus regulis institutis moribusque maiorum recessionem in fundo habeamus. eius quod est iis qui in ordine summo sunt uel experti dicuntur diffidere, quod Thomas Nicolaides in libro "The Death of Expertise" (2017) lamentatur, est causa ualida. stomachari, ut uidimus, iustum est. id quo indigemus ei quod habemus contrarium est. ordines non summi, in quibus hominum techno-pecuniariorum "professionalium" maiorem partem et omnes eos qui eruditione lata carent esse iuste oportet, florent cum in eo quod Hegelius "consortium publicum" dixit quod est in compagibus et rebus institutis stabilibus et e more maiorum ortis quae et definiunt quid in uita perfectiua exspectetur et sui gerendi regulas instituunt et ad hoc pertinent ut necessitatibus non solum corporalibus sed etiam spiritalibus satis fiat collocati sunt....simul duces nostros non ex ordinibus practicis eorum qui toti ad id quod hic et nunc est animum uersum habent atque accumulandarum diuitiarum et ordinis et uoluptatum mundialium causa uiuunt...sed potius ex iis qui relatiue pauci pulchritudinis et ueri studio cui eruditio in scientiis et artibus humanioribus lata fundamento est aguntur prouehi oportet."

4/14/2020

Pii papae VI ad Edmundum Burcum epistola


Pius papa VI hanc epistolam, quae in huius libri pagina 199 edita mihi per hunc blogum nota facta est, ad Edmundum Burcum scripsit:

Romae 7 Septembris 1793

nobilis uir, salutem. nostram profecto commendationem nostrique grati animi testimonium iure quodam suo uindicare sibi uidentur ii, qui apostasiae et impietatis tempore suas ingenii uires eo intenderunt, ut bonam causam defendendam susciperent, utque plurimum adlaborarent in iuuandis fouendisque non iis modo egregiis ecclesiasticis uiris, qui sunt e regno Galliarum extorres, sed omnibus etiam catholicis, qui in florentissimis istis Magnae Britanniae regnis commorantur. hos inter tu in primis enituisti, qui celebre elucubrasti opus ad euertenda et profliganda nouorum Galliae philosophorum commenta, quique tuos hortatus esses ciues nedum ut opem ferrent ea qua praestant humanitate memoratis Galliarum ecclesiasticis uiris sed etiam ut plurimum fauerent catholicis in Magnae Britanniae regno natis, qui fidelitatis laude pollentes se dignos reddiderunt, in quos natio uniuersa suum amorem et beneuolentiam coniiceret, et in quibus publici regiminis tranquillitas et securitas conquiesceret. quod quidem per te et saepe alias factum est et anno praesertim 1780 et aliis quoque temporibus, quae postea sunt consecuta. hinc laeto hilarique uelimus accipias animo nostras commendationes et laudes, quae eo maxime spectant, ut tu magis magisque exciteris ad tuendam causam humanitatis, tibique praeterea persuasum habeas nostrae in Magnae Britanniae regem illustrem et in inclytam nationem existimationi ob tam eximia liberalitatis argumenta magnam factam accessionem fuisse, ueluti melius coram declarabit is, qui tibi has nostras litteras reddet, quique nobis et apostolicae sedi addictus est et communem tecum nationem habere quodammodo gloriatur. interim tibi a Deo optimo maximo bona omnia ex animo adprecamur.

datum Romae die 7 Septembris 1793 pontificatus nostri anno decimo nono.

3/16/2020

pro lingua Latina


hic Dauid Michael disserit cur linguae Latinae opera danda sit praesertim "in eo quod ea lingua est et in ea sunt litterae" et quia "utile est Latine et se exprimere et alios intellegere posse. lingua Latina enim dat litteras Romanas aetatis aureae et Catholicas et multas alias cultus occidentalis humaniores et philosophicas--sine interpretis necessitate--intellegere" et "linguae Latinae usus ecclesiae catholicitatem exprimit et unitatem quoque et has ambas--unitatem et catholicitatem--perque spatium perque tempus expressas." ibi Franciscus Baconus quoque refertur fecisse "ut pleraque opera sua Latine redderentur quia putabat ea Anglice non permansura sed etsi permansissent tamen linguam Anglicam per saecula adeo mutatum iri ut opera Anglica sua intellegi non iam possent sed opera Latina semper possent."

hic Rachela Lua hortatur "[praeter litterarum in lingua originali lectionem] lingua Latina aliis quoque modis utilis esse potest, quippe quae lingua est quae tot alias affecit. eius grammatice paruuli grammatices Anglicae intellectum acuere exspectatur, et si quando is unam ex duodecadibus earum linguarum modernarum quibus lingua Latina quasi parens est discere uolet uocabula proderunt. linguae Latinae studium etiam huic prodesse potest ut paruuli animus altius linguae progressu et uocabulorum etymologia teneatur....tamen Catholicis...lingua Latina unice signo est...quippe quae fidei nostrae lingua est. si re uera uolumus paruulis nostris traditionem Catholicam cordi esse, eis a nobis donum linguae Latinae dandum est."

2/18/2020

fames Vcrainica


hic apud Atlanticum narrat Anna Malus, quae librum titulo "Famem rubram: Stalini in Vcrainam bellum" scripsit, multa de illa fame, qua in Vcraina annis 1932-33 4x10^6 homines cibo priuati perierunt, et praesertim quomodo eam Garethus Ioannides a plerisque diurnariis differens rettulerit.  

2/03/2020

non est feminismus Catholicus


Ioanna Stanna hic argumentatur non esse feminismum Catholicum et inter alia mariti auctoritatem sic defendit: "sicut Pius XI in litteris 'Casti connubii' docet, Deus regendae familiae officium sacrum marito patrique credidit, cuius operis ratio ab eo praecipue Deo debetur. eius autem uxor adulta et matura quae hoc conubium libere elegit in ordinum systemate sub marito est, et adiuuandi fulciendique mariti officium habet, quod opus quam munere legatorio sub officiario generali fungi haud magis pudendum est. ea ordinis inferioris positio etsi mentem feministicam dolore afficit tamen, quod ad consortium humanum attinet, ad sustentandas compagis familialis uires necessaria est. et uiri et feminae rogantur ut se pro familiae bono alter altero modo immolent, et quamquam ea sententia illi doctrinae feministicae quod sui immolatio uitam suam corrumpet contraria est tamen magnarum feliciumque familiarum Catholicarum saecula eos [homines feminismi studiosos] conuincunt."

1/23/2020

uir qui episcopus Anglicanus fuerat in ecclesiam Catholicam receptus est


ut hic refertur, Gauinus Asendenus qui episcopus Anglicanus fuerat mense Decembri in ecclesiam Catholicam receptus est, et sic disserit "ita progressus ut crederem quod ea quae fides Catholica dicit exprimitque altissime potentissimeque fidem apostolicam patristicamque exprimunt et ut traditionis Petrinae primatum acceptarem episcopo Salopiensi et eius dioecesis societati Catholicae gratiam habeo propter occasionem qua quingentos temporis praeteriti fracti annos reparem et quae ecclesia eam traditionem cui quondam adhaerebam peperit ei ecclesiae reconcilier" et "propter exemplum et preces sancti Ioannis Henrici Neumani gratiam praecipuam habeo....ea quae is subiit ea quae subiimus informant quod ecclesia Anglicana sic propendet ut ei radices in cultu saecularificato potius quam in eorum quae apud biblia sacra et apostolos et patres magni habentur integritate et perspectione sint" et se dicit "in hanc sententiam adductum quod feminae in episcopatum consecratae significant quod in exemplorum apostolicorum biblicorumque locum cultus aemulus eorum quae in Marxismo culturali magni habentur positus est et ab ecclesia Anglicana se ad saeculares et quasi e radicibus nouis constitutas de genere sexuali sententias magis magisque accommodanti dissentientem."

1/21/2020

Iacobus Supus generis sexualis adyadici adscriptionem relinquit


ut hic refertur, Iacobus Supus generis sexualis adyadici adscriptionem legalem, quam primus adeptus erat, reliquit ac dicit "mas sum et semper eram." amplius sic disserit "modo dogmatico adductus eram ut crederem me aliquid nomine genus sexuale habere et eius suppressionem mentis saluti problematum causam esse. quae omnia mendacia erant" et "mas sum et semper eram, quod mihi in re biologica uerum est et solum mihi ad rem ueram quasi ancorae esse potest."

1/03/2020

quomodo uiri et feminae inter se differant


Scotus Barrius Mercator in hoc tractatu quem titulo "Ad personalitatis differentias sexuales grauiter tractandas" in Americano scientiae materialis cultore scripsit disserit quomodo uiri et feminae inter se differant praesertim "ut de medio dicatur, masculi magis dominari et statum sibi uindicare et pericula experiri et animi elationes quaerere et mentem tenacem animumque stabilem habere et utilitarianistice ratiocinari et sententias abstractas suscipere solent....uiri etiam maiora collegia certandi causa condere solent in quibus collegiis ordines stabiles esse et indiuiduorum necessitudines parua animi collocatione indigere solent....e contrario feminae, ut de medio dicatur, magis sociabiles de animique motibus sensiles esse et alios fouere et compassione affici et se modo polito gerere et angi et de se dubitare et aesthetica suscipere solent. ut de medio dicatur, feminis magis animos tenent necessitudines intimae cooperatiuae dyadicae quae magis in animi motus intenduntur et quibus insunt ordines instabiles et aequalitarianismi normae ualidae....hoc dici potest quod harum differentiarum multae ingentes non sunt, et id plerumque recte dicatur si modo hic analysin nostram finiamus....[sed] hoc unum notabiliter excipiendum est quae est de hominum studio et de rerum studio differentia."

12/09/2019

apud Ioannem Zulsdorfum sacerdotem


hic Ioannes Zulsdorfus sacerdos de Iosephi Danielis Unuini libro nomine Actione uenerea et populi cultu disserit praesertim quod in eo libro licentia sexualis aucta post tres generationes efficere refertur ut populi cultus cadat.

hic idem disserit quid momenti ordinis signa uiris puerisque habeant, et conferendae sunt ibi impositae sententiae eius qui se Sutorem appellat.

12/03/2019

quid feminae in muneribus eligant


apud Nautilum Susanna Pincera, quae librum titulo Paradoxum sexuale scripsit, ad quaestiones respondet et inter alia de quibusdam uiris et feminis de quibus Dauid Lubinius et Camilla Benboua et Harrisonius Cellus indagationem egerunt refert: "uirorum maior pars prosperitatem externam et indiuidualem pluris fecerunt et arbitrati sunt quod in iis quippe quorum sententiae quam aliorum meliores essent oportebat populum opes collocare. feminae autem, ut de medio dicatur, aequitatem pluris fecerunt: ne populi membra rebus necessariis carerent, et quod ipsis ad efficiendam eam aequitatem partes agendae erant. uiri autem, ut de medio dicatur, magis in iis quae ipsi effecerunt et ad creandas res quasi concretas animum intenderunt. feminae autem, ut de medio dicatur, magis in hoc animum intenderunt ut opes in cultu qui salubris esset et omnibus prouideret collocarent." quae sententiae etiamsi ita exprimuntur ut feminis faueant tamen monstrant cur oporteat feminas in domo et re publica et ecclesia et aliis duces non esse; nam aequitatis et omnibus prouidendi studium non solum hominum particularium indiuiduorumque qui ducendi sunt bono obstat sed etiam uanum est. ergo oportet duces esse uiros quippe qui in creandas efficiendasque res quasi concretas ut iis quos ducunt prosint animum intendere possunt. conferenda est illa Camillae Paliae sententia in libro primo de personis sexualibus in paginis 37-8: "eorum quae uiri effecerunt catalogum epicum facere possumus....si cultus humanus in manibus femininis relictus esset etiamnunc casas gramineas habitaremus."

11/18/2019

quae uiae in his ciuitatibus foederatis minime adhibentur


hic disseritur de iis uiis quibus itinera minime saepe fiunt.

9/10/2019

cur pauciora conubia fiant


ut hic refertur, Daniel Lichter et alii indagatores Cornelliani in opere quod in "Commentariis Conubii et Familiae" editum est arbitrati sunt pauciora conubia fieri propterea quod inter alia uiri minus eruditi sint et minorem pecuniam mereant quam ut feminas allicere possint.

8/07/2019

principiorum reuisio


hic Darius Forosus disserit quanti momenti sit artisue scientiaeue disciplinaeue principia saepe reuisere.  

8/06/2019

res culturales et politicae


hic in Principiis Ioannes Aquaeus de quibusdam rebus culturalibus politicisque disserit praesertim de iis qui cosmopolitae dici possunt, quomodo ab ceteris hominibus differant, et similiter quod multum differunt haec duo hominum genera: ii qui mundum, ut ita dicam, concretum i.e. physicum materialem tangibilem etiam uerum habitantes res materiales uel opus materiale faciunt, et ii qui mundum ficticium uel simulatum in urbibus habitantes "mundi ueri necessitatum immunitatem adipiscuntur" ac "putant se consortii humani quasi fructus exempla esse, quamquam re uera corium sunt."

7/27/2019

hypergamia apud Georgium Mereducum


Georgius Mereducus anno 1879 in libro titulo Egoista in parte 29 scribit "nam solitudo...uiro bona est propterea quod uir animal libidine consumptibile est; ex contrario autem quem amorem femina habet is amor non aletur nisi luce tui reflexa quam femina in aliorum oculis conspicit, propeterea quod femina nihil libidinis propriae habet sed solum impetum quo adducitur ut quicquid in maxima admiratione et splendidissimum est ei se iungat."

7/24/2019

feminam in Sancta Missa praedicare?


hic femina nomine Catharina Hadro explicat cur feminis opus non sit in Sancta Missa praedicare.

6/27/2019

Gualterus cardinalis Brandimolinarius de instrumento laboris synodi Amazonicae


hoc est instrumentum laboris quod ad episcoporum synodum Amazonicam pertinet.

de eius autem uitiis hic Gualterus cardinalis Brandimolinarius disserit et in fine hanc sententiam dat: "synodi Amazonicae instrumentum laboris fidei fundamentis oppugnationi est et tali modo qualis fieri posse non antehac putatus est. ergo id animo toto confirmato spernendum est".

6/21/2019

in his ciuitatibus foederatis ecclesiae ueterrimae


hic hae ecclesiae in his ciuitatibus foederatis ueterrimae dicuntur: sancti Michaelis in Sancta Fide in Mexico Nouo; sancti Francisci Xavierii Leonardopoli in Mariae terra; sancti Ferdinandi Antoniopoli in Texia; sancti Didaci in eiusdem oppido in California; sancti Gabrielis in eiusdem oppido in Ludouiciana.

5/29/2019

liber Iudicum 16


1 abiit Samson in Gazam et uidit ibi meretricem mulierem ingressusque est ad eam. 2 cum nuntiatum esset Gazaeis intrasse urbem Samson circuierunt et insidiabantur ei in porta ciuitatis; tota autem nocte quieuerunt praestolantes ut facto mane exeuntem occiderent. 3 dormiuit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et euellit eas cum sera, impositasque umeris portauit ad uerticem montis qui respicit Hebron. 4 post haec amauit mulierem quae habitabat in ualle Sorec et uocabatur Dalila. 5 ueneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt “decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem et quomodo eum superare ualeamus et uinctum humiliare; quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos”. 6 locuta est ergo Dalila ad Samson: “dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus humilieris”. 7 cui respondit Samson “si septem neruiceis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero deficiam eroque ut ceteri homines”. 8 attuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes, ut dixerat, quibus uinxit eum 9 latentibus apud se insidiis in cubiculo. clamauitque ad eum “Philisthim super te, Samson!”. qui rupit uincula quomodo si rumpat quis filum de stuppa tortum cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius. 10 dixitque ad eum Dalila “ecce illusisti mihi et falsum locutus es; saltem nunc indica mihi quo ligari debeas”. 11 cui ille respondit: “si ligatus fuero nouis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis”. 12 quibus rursum Dalila uinxit eum et clamauit: “Philisthim super te, Samson!” in cubiculo insidiis praeparatis. qui ita rupit uincula brachiorum quasi fila telarum. 13 dixitque Dalila rursum ad eum “usquequo decipis me et falsum loqueris? ostende quo uinciri debeas”. cui respondit Samson “si septem crines nexos capitis mei cum licio plexueris et paxillo fixeris deficiam eroque ut ceteri homines”. 14 quae cum dormire eum fecisset et septem crines nexos capitis eius cum licio plexisset et paxillo fixisset dixit ad eum: “Philisthim super te, Samson!”. qui consurgens de somno extraxit paxillum cum nauicula et licio. 15 dixitque ad eum Dalila “quomodo dicis quod ames me cum animus tuus non sit mecum? per tres uices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo”. 16 cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter eum urgeret defecit anima eius et ad mortem usque lassata est. 17 tunc aperiens ei totum cor suum dixit ad eam: “nouacula numquam ascendit super caput meum quia nazaraeus consecratus Deo sum de utero matris meae; si rasum fuerit caput meum recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines”. 18 uidens illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum atque mandauit “ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit totum cor suum”. qui ascenderunt assumpta pecunia quam promiserant. 19 at illa dormire eum fecit super genua sua uocauitque tonsorem et fecit radere septem crines eius et coepit humiliare eum; statim enim ab eo fortitudo discessit. 

4/18/2019

prophetia Ezechielis 23


1 et factus est sermo Domini ad me dicens 2 "fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt 3 et fornicatae sunt in Aegypto, in adulescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et tactae sunt mammae uirginitatis earum. 4 nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius, et habui eas, et pepererunt filios et filias; porro earum nomina Samaria Oolla et Ierusalem Ooliba. 5 fornicata est igitur Oolla discedens a me, et insaniuit in amatores suos in Assyrios bellatores 6 uestitos hyacintho principes et magistratus iuuenes desiderabiles uniuersi equites ascensores equorum. 7 et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriae uniuersos, et apud omnes in quos insaniuit in omnibus idolis eorum polluta est. 8 insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit; nam et illi dormierunt cum ea in adulescentia eius, et illi tetigerant ubera uirginitatis eius et effuderant fornicationem suam super eam. 9 propterea tradidi eam in manus amatorum suorum in manus filiorum Assyriae in quos insaniuit; 10 ipsi discooperuerunt ignominiam eius, filios et filias illius tulerunt, et ipsam occiderunt gladio, et facta est famosa mulieribus, et iudicia perpetrarunt in ea. 11 quod cum uidisset soror eius Ooliba plus quam illa insaniuit libidine et fornicatione sua super fornicationem sororis suae. 12 in filios Assyriorum amore exarsit duces et magistratus bellatores indutos ueste pretiosa equites qui uectabantur equis adulescentes cuncti desiderabiles. 13 et uidi quod polluta esset: uia una ambarum; 14 et auxit fornicationes suas. cumque uidisset uiros depictos in pariete imagines Chaldaeorum expressas sinopide 15 et accinctos balteis renes et tiaras defluentes in capitibus eorum aspectus essedariorum omnibus similitudo filiorum Babylonis quorum patria Chaldaea. 16 et insaniuit super eos concupiscentia oculorum suorum et misit nuntios ad eos in Chaldaeam. 17 cumque uenissent ad eam filii Babylonis ad cubile amoris polluerunt eam stupris suis, et cum polluta esset ab eis recessit anima eius ab illis. 18 cum manifestasset fornicationes suas et discooperuisset ignominiam suam recessit anima mea ab ea sicut recesserat anima mea a sorore eius. 19 multiplicauit autem fornicationes suas recordans dies adulescentiae suae quibus fornicata est in terra Aegypti 20 et insaniuit libidine in amatores suos quorum membra sunt ut membra asinorum et sicut fluxus equorum fluxus eorum. 21 et desiderasti scelus adulescentiae tuae quando subacta sunt in Aegypto ubera tua et tactae mammae pubertatis tuae. 22 propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus 'ecce ego suscitabo amatores tuos contra te de quibus recessit anima tua et congregabo eos aduersum te in circuitu 23 filios Babylonis et uniuersos Chaldaeos Phacud et Sue et Cue omnes filios Assyriorum cum eis iuuenes desiderabiles duces et magistratus uniuersos essedarios et nominatos ascensores equorum omnes. 24 et uenient super te instructi curru et rota cum multitudine populorum, scuto et clipeo et galea armabuntur contra te undique, et dabo coram eis iudicium, et iudicabunt te iudiciis suis. 25 et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore; nasum tuum et aures tuas praecident et quae remanserint de te gladio concident; ipsi filios tuos et filias tuas capient, et nouissimum tuum deuorabitur igni. 26 et denudabunt te uestimentis tuis et tollent uasa gloriae tuae; 27 et cessare faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam de terra Aegypti, nec leuabis oculos tuos ad eos et Aegypti non recordaberis amplius.' 28 quia haec dicit Dominus Deus 'ecce ego tradam te in manu eorum quos odisti in manu de quibus recessit anima tua, 
29 et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam, et reuelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum et fornicationes tuae. 30 fecerunt haec tibi quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum. 31 in uia sororis tuae ambulasti, et dabo calicem eius in manu tua.' 32 haec dicit Dominus Deus 'calicem sororis tuae bibes profundum et latum ??? eris in derisum et in subsannationem ??? est capacissimus. 33 ebrietate et dolore repleberis calice stuporis et horroris calice sororis tuae Samariae, 34 et bibes illum et epotabis usque ad faeces; et fragmenta eius rodes et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum' ait Dominus Deus. 35 propterea haec dicit Dominus Deus 'quia oblita es mei et proiecisti me post tergum tuum tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.'" 36 et ait Dominus ad me "Fili hominis, numquid iudicas Oollam et Oolibam? annuntia ergo eis scelera earum. 37 quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt, insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad deuorandum. 38 sed et hoc fecerunt mihi: polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanauerunt. 39 cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud ecce haec fecerunt in medio domus meae. 40 quin et miserunt ad uiros uenientes de longe ad quos nuntius missus erat, itaque ecce uenerunt quibus te lauisti et circumleuisti stibio oculos tuos et ornata es mundo muliebri, 41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te, thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam. 42 et uox multitudinis exsultantis erat apud eam et apud uiros multitudo hominum qui adducebantur de deserto, et posuerunt armillas in manibus earum et coronas speciosas in capitibus earum. 43 et dixi de ea quae attrita est in adulteriis 'nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec. 44 et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem; sic ingrediebantur ad Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias. 45 uiri ergo iusti sunt; hi iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum.'" 46 haec enim dicit Dominus Deus "adduc ad eas congregationem et trade eas in terrorem et in rapinam, 47 et lapidentur lapidibus congregationis et confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficiant et domos earum igne succendant. 48 et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus uestrum, 49 et dabunt scelus uestrum super uos, et peccata idolorum uestrorum portabitis et scietis quia ego Dominus Deus."

hae ciuitates foederatae et Israel


ut hic et hic refertur et hic legi potest, cum Donaldus Trumpus professus esset custodes reuolutionarios Iranicos terroristas esse, Beniaminus Netaniahus respondens Hebraice titiauit* "gratias ago tibi quippe qui aliud quod magni momenti petiueram suscepisti."

ergo quaero cur harum ciuitatum foederatarum praeses ea quae Israelis dux petiuit suscipere soleat. cui bono?

*de uocabulo quod est "titio" etc. hic et hic

2/12/2019

utrum paruuli in duorum parentium familia melius se habeant


hic disseritur utrum paruuli in duorum parentium familia melius se habeant, et referuntur quaedam indicantia ita esse. tamen ubi in tractatus fine rogatur quid fieri possit ut plus auxilii parentibus singulis paruulos educantibus detur, ibi, ut ita dicam, res nequaquam acu tangitur; nam potius rogandum est quomodo effici possit ut plures paruuli in duorum parentium familia educentur.

2/06/2019

Lucianus et uir modernus de ludis athleticis


hic refertur Luciani dialogi titulo Anacharsis pars in qua Anacharsis et Solon de ludis athleticis colloquuntur.

hic referuntur cuiusdam uiri athletici argumentationes cur scholarum superiorum programmatibus athleticis finem imponi oporteat.   

11/28/2018

Isaiae liber 3.1-4.6

 
3
1 ecce enim dominator Dominus exercituum
aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium,
omne robur panis et omne robur aquae,
2 fortem et uirum bellatorem,
iudicem et prophetam et hariolum et senem,
3 principem super quinquaginta et honorabilem uultu
et consiliarium et sapientem magum
et prudentem incantatorem.
4 et dabo pueros principes eorum
et infantes dominabuntur eis.
5 et irruet populus, uir ad uirum,
unusquisque ad proximum suum:
tumultuabitur puer contra senem
et ignobilis contra nobilem.
6 apprehendet enim uir fratrem suum
in domo patris sui:
“uestimentum tibi est,
princeps esto noster,
ruina autem haec sub manu tua ”.
7 clamabit in die illa dicens:
“non sum medicus,
et in domo mea non est panis neque uestimentum;
nolite constituere me principem populi”.
8 ruit enim Ierusalem et Iudas concidit
quia lingua eorum et adinuentiones eorum contra Dominum
ut prouocarent oculos maiestatis eius.
9 procacitas uultus eorum accusat eos
et peccatum suum quasi Sodoma
praedicauerunt nec absconderunt;
uae animae eorum
quoniam reddita sunt eis mala!
10 dicite iusto: “bene!”,
quoniam fructum adinuentionum suarum comedet.
11 uae impio in malum:
retributio enim manuum eius fiet ei!
12 populum meum opprimit infans,
et mulieres dominantur ei.
popule meus, qui te beatum dicunt ipsi te decipiunt
et uiam gressuum tuorum dissipant.
13 surgit ad arguendum Dominus
et stat ad iudicandos populos.
14 Dominus ad iudicium ueniet
cum senibus populi sui et principibus eius:
“uos enim depasti estis uineam
et rapina pauperis in domibus uestris.
15 quare atteritis populum meum
et facies pauperum commolitis?”,
dicit Dominus Deus exercituum.
16 et dixit Dominus:
“pro eo quod eleuatae sunt filiae Sion
et ambulauerunt extento collo et nutibus oculorum
paruis passibus incedebant
et catenulis pedum tinniebant
17 decaluabit Dominus uerticem filiarum Sion
et Dominus crinem earum nudabit”.
18 in die illa auferet Dominus
ornamentum calceamentorum et torques
19 et lunulas et inaures
et armillas et mitras
20 discriminalia et periscelidas
et fascias et olfactoriola
21 et anulos et ornamenta narium
22 mutatoria et palliola
et linteamina et marsupia,
23 specula et sindones
et uittas et pallia.
24 et erit pro suaui odore fetor
et pro zona funiculus
et pro crispante crine caluitium
et pro fascia pectorali cilicium
stigma pro pulchritudine.
25 uiri tui gladio cadent
et fortes tui in proelio
26 et maerebunt atque lugebunt portae eius
et desolata in terra sedebit.


4
1 et apprehendent septem mulieres
uirum unum in die illa dicentes:
“panem nostrum comedemus
et uestimentis nostris operiemur
tantummodo uocetur nomen tuum super nos:
aufer opprobrium nostrum”.
2 in die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam
et fructus terrae sublimis et exsultatio
his qui saluati fuerint de Israel.
3 et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion
et residuus in Ierusalem sanctus uocabitur
omnis qui scriptus est ad uitam in Ierusalem.
4 cum abluerit Dominus sordem filiarum Sion
et sanguinem Ierusalem lauerit de medio eius
spiritu iudicii et spiritu ardoris
5 et creabit Dominus super omnem locum montis Sion
et super coetum eius nubem per diem
et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte:
super omnem enim gloriam protectio
6 et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestu
et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluuia.

Ecclesiastes 7.26


et inuenio amariorem morte mulierem, quae laqueus uenatorum est, et sagena cor eius, uincula sunt manus illius. qui placet Deo effugiet eam; qui autem peccator est capietur ab illa.

11/17/2018

quaestio bona


hic Marcus Goringus sacerdos inter alia rogat "estne quisquam cui animus iis quae episcopi his diebus ad tractandum ecclesiae discrimen fecerunt incitatur?"

11/05/2018

Aegyptii Christiani a Mahumetistis interficiuntur


ut hic refertur, septem Aegyptios Christianos interfecerunt et undeuiginti uulnerauerunt Mahumetistae, quam rem ciuitas Mahumetana se effecisse dicit.

10/10/2018

Caroli Caputii archiepiscopi de sexualitate sententiae


ut hic refertur, Carolus Caputius archiepiscopus Philadelphiensis in synodo dixit, "ea quae de sexualitate humana uera esse ecclesia affirmat non scandalum sed sola ad gaudium et integritatem uia uera sunt. non est 'Catholicus LGBTQ' uel 'Catholicus transsexualis' uel 'Catholicus heterosexualis', quasi appetitus sexuales nostri definiant qui simus, quasi haec uocabula intra consortium ecclesiasticum uerum Iesu Christi corpus consortia discreta uariae sed aequalis ualiditatis describant. quod in ecclesiae uita numquam uerum erat nec nunc uerum est. sequitur quod 'LGBTQ' uocabulum et similia in litteris ecclesiasticis non adhiberi oportet. nam eorum uocabulorum usus importat illos consortia uera et autonoma esse, sed ecclesia, ne plura dicam, homines non in tales categorias discribit."

nam, ut Carolus Caputius se intellegere ostendit, si recte cogitare uolumus necesse est uocabula non idonea abiicere.

10/06/2018

Taciti de urbe sententia


"urbem...quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque" (Annales 15.44)

uniuersitates scholarium


ut hic dicitur, "nonnulli imperatores scholastici...nullas uestes gerunt."

9/22/2018

ecclesiae problemata et scholarum publicarum pericula


hic apud Relationem Mundanam Catholicam Petrus Strauinius sacerdos disserit quae problemata ecclesiae insint et quomodo solui possint. 

praesertim noto ea quae ille de scholis dicit, qualia pericula scholis publicis insint, et quod de ea re sacerdotes loqui nolunt, ut rogat "quando nouissime audiuisti sacerdotem uel episcopum publice dicentem quod scholae politicae paruulorum animas cotidie in periculo ponunt?" quod scilicet numquam auditur, ut ille dicit, primum quia sacerdotes et episcopi timent ne tali sententia audita qui parentes scholis publicis utuntur et qui praeceptores in iis operantur ii ita afficiantur ut se ingratos esse sentiant et secundum quia institutionis religionalis rectores timent. et ille dicit quod curandarum scholarum Catholicarum officium nec parentium nec paroeciarum est sed totius dioecesis omniumque eius membrorum. et hoc "quomodo fit ut eorum quae Catholica nostra constituta sunt maior pars ab aduenis inopibus aedificata sit sed qui populus Catholicus maximas opes in omni ecclesiae aetate habet ab eo populo ali non possit? problema nostrum pecuniarium non est sed fides, uel, ut uerius dicam, eius absentia. quamquam res pecuniaria aliquibus parentibus obstare potest tamen hoc notandum est quod nimio familiarum numero inest rerum aestimatio praepostera. itaque iterum ubi est episcopus uel sacerdos qui parentes interroget rectene aestiment? silentium ipsum clamat."

etiam Augustinus Rusus et Catharina de scholarum publicarum periculis hic disserunt.

et hoc.

8/22/2018

loca ubi nec calor nec frigus nimis magnum est


hic Nolanus Graius dicit esse inter calorem et frigus mediocritatem per totum annum in his locis:

1. Antananariuus in Madagascaria
2. Bogota in Columbia
3. Iacobopolis in Venetiola
4. Durbanum in Africa Australi
5. Vrbs Guatimaliensis in Guatimalia
6. Lima in Peruuia
7. Mexicopolis in Mexico
8. Nairobia in Cenia
9. Portus Elisabethanus in Africa Australi
10. Quitum in Aequatoria
11. Didacopolis in California
12. Paulopolis in Brasilia
13. Sydneium in Australia

8/15/2018

epistola ad cardinales


huic faueo, quod Latine reddidi:

Eminentiis Reuerendissimis Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus.
 
propterea quod hoc uerum Dei uerbo inest et Ecclesiae Catholicae magisterio ordinario uniuersalique docetur, quod homines crimine damnati potestate saeculari interfici iure possunt quando id ad ordinem iustum in conuersatione ciuili seruandum necessarium est, et propterea quod hic pontifex Romanus iam plus quam semel se eam doctrinam docere abnuentem palam manifestauit ac potius magnam confusionem Ecclesiae intulit quippe qui ei contraria dicere uidetur et Ecclesiae Catholicae Catechismo inseuit paragraphema quod efficiet et iam efficit ut multi et fideles et infideles putent Ecclesiam contra Dei uerbum existimare poenam capitalem intrinsece malam esse, Eminentias Vestras prouocamus ut Eius Sanctitatem moneatis eius officium esse huic scandalo finem imponere et illud paragraphema ex Catechismo demere et Dei uerbum purum docere; et profitemur hoc nobis persuasum esse quod hoc officium uos coram Deo et coram Ecclesia grauiter alligat.

8/14/2018

is qui se Franciscum papam appellat


Thomas Rosica sacerdos hic dicit "Franciscus papa traditiones Catholicas quandocumque uult frangit quia 'ab affectibus inordinatis liber' est. ecclesia nostra quidem modo nouo se habere coepit: nam huius papae Iesuitae primi aduentu palam ab homine particulari potius quam scripturae solius auctoritate uel etiam iis quae a traditione dictata habet simulque scriptura regitur."

ego autem scriptura traditioneque regar.

8/13/2018

libertas religionalis et seruitus et usura


hic Gulielmus Neutonus doctor argumentatur ecclesiae Catholicae de libertate religionali et seruitute et usura doctrinas non mutatas esse. eius argumentationes mihi dubiae sunt, sed de illis rebus indagationis principio sunt, et est fontium index quoque.